Druckschrift 
1 (1889)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

honos Menenii(Sc. esset), si peteret, consularihus comitiis est erclusus. Iam qui haec exempla per- lustraverit a nobis distincta generibus, indicato, sicubi addi mutarive docti voluerunt, certam legem a Livio in omittendis verbi substantivi coniunctivis observatam facile perspiciet; scilicet continuit se fere in interrogationibus indirectis, ibi quoque saepius omissionem leniens alius verbi subiunctivo per et particulam copulato, id quod semel in enuntiato temporali instituit, cum semel in sententia modali coniunctivum omiserit. Easdem autem rationes Tacitum in scriptis minoribus historiisque secutum esse, in posterioribus longius progressum supra significavimus, quod ut exemplis quoque cognoscatur, nunc ascribimus hist. 4, 83 quaenam illa superstitio, guod numen interrogant, ann. 2, 9 unde ea deformitas oris interrogat, hist. 4, 34 tamguam perditae apud Romanos res et suis victoria Provenisset, 1, 21 dum Galbae auec- koritas flura, Pisonis nondum coaluisset, Germ. 39 kamguam inde initia gentis, ibi regnator omnium deus. Itaque de Livio sic indicamus aut omnes locos corrigendos esse aut nullum nec partem ferendam partem abiciendam, sicut Madvig cum multitudo ei visa et clamor aceidisset toleravit, an augustiae er- superatae et in dequa loca pervenissent prorsus ferri posse negavit ‚nedue apud Livium neque apud quemquam ante Tacitum ac vix apud quemquam praeter ipsum Tacitumt, securus de eis, quae in eodem orationis circuitu paulo post leguntur quanti praeparati commeatus et unde supportarentir. ¹) III. Similem ac pervincendi verbum offensionem habuit apud plerosque obtinendi verbum Liv. 21, 46, 10. Ubi cum codices melioris notae praebeant haec: seruati(in pugna Ticinensi P. Cornelii Scipionis) consulis decus Coclius ad servum natione Ligurem delegat. malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere auctores sed fama obtinuit, recte olim necessaria correctio auc- tores et fama obt. adhibita est codicum lectioni ex vulgari interpolatione natae, qua librarii in errorem inducti scriptura continua... sed pro... s et hic illic reponebant, velut Tac. ann. 6, 2 in Med. alio sed honoribus pro alios et honoribus, Cic. fam. 6, 14. 2 in Med. cum fratre sed propinqui pro cum fratres et propinqui, Liv. 21, 47, 5 in Put. utres sed multorum pro ulres et multorum, Tac. ann. 2, 56 in Med. ingeniis sed situ pro ingeniis et situ.²) Sed dissident interpretes in rela- tiva sententia expedienda, ambigentes maxime de voce fama, quo casu intellegenda sit. Nec defuit qui mutandam orationem censeret. Qui ablativum esse statuunt, enarrantes fama traditum est (Liv. 5, 33, 2 fama traditur, 27, 27, 13) necesse habent pronomen relativum in altera parte senten- tiae quarto, in altera primo casu accipere. Quod notum dicendi genus non abhorret a Livio, v. 40. 14, 8 illud quod fatetur et palam ests); nam Fabri aliena congessit. Tamen alteram rationem,

Nec aliter poetae, velut Horatius carm. 2, 7, 11 cum fracta virtus et minaces turpe solum tetigere mento vel Ver- gilius Aen. 3, 53 ut opes fractae Teucrum et Fortuna recessit. ¹) Cf. etiam versus, quos Vergilius composuit Aen. 1, 516 sq. nube cava speculantur amicti, dude fortund ciris(sit), classem quo litore linguant, Iuvenalis 3, 57 sq. Tude munc divitibus gens acceptissima nostris(sit), et dquos praecipue fugiam, properabo fateri. ²) Conferas etiam, quae diximus in dissertatione, quae inscribitur: Quaestiones criticae et palaeographicae de vetustissimis codicibus Livianis(Berolini 1885) p. 59 n. 1. ²¹) Quod exemplum addendum est eis, quae Madvig opp. acad. II, 177 et comment. ad Cic. de fin. 5, 9, 26 D. 650* et Draeger synt. hist. lat. II*§ 481, 1 p. 509 contulerunt et possunt aliis augeri, velut Tac. dial. 8 quod non a vrincipe acceperunt nec accipt possit, Germ. 18 qude wurus accpiant rursusque ad nepotes referantur, Sen. tranqu. an. 8, 9