Druckschrift 
1 (1889)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

alteram lectionem a doctorum coniecturis tutemur¹). Velut nobis non ita certum est Livium 42, 66, 7 non scripsisse armatis deicientibus praeceps impedimenta, ut in codice est, sed[per] praeceps, quod inde a Grynaeo vulgatur; vide quae Nipperdey ad Tac. ann. 4, 62 de eo adverbiali usu vocis praeceps exempla congessit; at siquid mutandum est, praetulerim lin] praeceps ex sermone Livii, qui 5, 47, 5 scribit tola prolapsa acies in Praeceps deferri, 27, 19, 10 prolapso equo effusus in praeceps, ib. c. 27, 11 rem publicam in praeceps dederat. Et quod semel in Livii libris 44, 46, 4 advertendi verbum pro animadvertendi positum invenitur, eo quod Tacito maxime consuetum est(v. Nipp. ad ann. 2, 32) satis defendi putamus, nec non praelegendi verbum in his 22, 20, 7 nec continentis modo praelectast ora, sed in Elsum znsulam transmissum, Weissenbornii et Madvigii coniectura restitutum, quae fere omnibus hodie probatur. Codices boni ibi periectas²) oras exhibent, ex quo illud facilius efficitur quam aut praevecti sunt oras aut praevecta est oras(sc. classis, quod nomen paulo antecedit), quae utraque vocem Taciteam(ann. 2. 79. 6, 1) recipere non ausus postea idem Weissenborn temptavit) et quorum posterius plurali oras correcto nuper Luterbacher revocavit. Sed et passivam orationis formam multo rectiorem esse Madvig sensit et legendi verbo sexies ita usus est Livius(v. Fabri ad 21, 51, 7), et nequis de passiva eius verbi forma dubitet, annoto Taciti Agr. 38 Britanniae litore lecto omni.

Ut etiam syntactica aliqua Tacitei sermonis propria tangamus, in quibus Livium illi auctorem fuisse indeque hoc illudve in dubium vocatum stabiliri posse putamus, Tacitus saepius improviso

1) Liv. 1, 57, 5 regar quidem iuvenes interdum otium conviviis comisationihusque inter se terebant Zingerle nuper ex codice bibliothecae Bened. ad S. Paulum in Carinthia saec. XIII, ut videtur, interpolato trahebant edidit. At otium terere non solum Vergilius dixit Aen. 4, 271 qua spe Libycis teris otia terris, ad quem provocat H. J. Mueller Zeitschr. f. Gymn. W. 1888 Jahresber. p. 94, sed etiam Tacitus hist. 2, 34 ne ipsorum miles segne otium tereret et Statius silv. 3, 5, 61 otid tam pulchrae terit infecunda iuventae, quamquam Tacitus etiam otium trahere scripsit hist. 4, 70 Cassicus segne plerumgque otium trahens.

²) H. e. Periectast, quem ad modum in Puteaneo exarata sunt 23, 18, 7 propositast(unde turbatum est in recc. codd., copula cum insequenti atque coniuncta, ut statque fieret, deinde in aliis serpente errore stansque), ib. c. 47, 6 proditast, c. 49, 3 administratast paucisque aliis locis. Cuius scripturae rationem Lachmann ad Lucr. 1, 993 ex- plicavit, testimonia ex Ciceronis libris rescriptis, ibi quoque rara, dedit Freund ad Ciceronis Milonianam p. 19 sq Eodem autem mendo in Puteaneo Livii scribitur 24, 3, 9 cinctas= cinctast, in Lucretii codd. vett. 1, 993 nullas= nullast, 3, 884 distractas, in Ciceronis Mediceo Att. 7, 11, 4 factas, Vaticano Phil. 2, 29, 73 prolatas, in Frontonis palimpsesto Bobiensi m. 1 in animos, ubi Naber adnotavit: ,credibile est et hic et alibi scriptum fuisse animst.: Contrarie peccatum est in Bembino Terentii Ad. 415 vitast pro eitas, unde non mirus error est, quo in eodem codice Hec. prol. 49(57) empta est pro emptas extat, in codd. Livii 31, 18, 4 animo est pro animos(quod egregiae coniec- turae debetur Madvigii em. Liv. p. 465² sq.), sicut scriptione continua fallente Cic. Att. 13, 40, 1 in Med. ortum est ad mea est ex ad me: ast(corr. m. 2; Kayser solus at maluit), cuius similia Vahlen ex Ciceronis de legg. libris adu. ad 2, 12, 31 attulit. Alibi st in si abiit: Lucr. 6, 336 plaga si= plagast, 5, 1053 facile si= facilest, Liv. 32, 20, 8 Bamb. mirum si= mirumst(corr. Ussing); in se- Lucr. 6. 475 consanguinea se= consanguineast, Liv. 41, 18, 4 Vind. auditumse= auditumst, Cic. Att. 1, 1, 1 Med. opiniose; in sit: Liv. 44, 36, 13 operae sit= Operdest, ib. c. 35, 16 utrimque sit= utrimquest, saepissime in Ciceronis codicibus, v. Madvigium de fin. 3, 58, opp. acc. I, 184. II, 222, em. Liv. 705², adv. crit. I, 68. II, 681 ind. s. v. st; in sunt: Cic. Att. 13, 29, 2 addenda sunt= addendast, Phil. 5, 17, 47 Vat. extincta sunt= extinctast(unde interpolatum est in recc. codd. eætincta fuit), intempestive st pro st habito, quo modo incohata reperitur interpolatio in Bambergensi Livii 36, 23, 9 perductaest= perducta est. Tam varias mutationes subiit turbasque dedit scriptura st a librariis non intellecta.

2) Lect. Liv. I, 23 n. 8, Bergkii et Caesaris ephemer. a. 1847 p. 1007, in ed. Teubn. altera discrepant-. seript. p. CV.