4
posuerunt active Plautus Stich. 5, 5, 15(756) nunquam edepol med istoc vinces, quin ego ibidem pruriam, Curtius 8, 2(6), 11 diu precibus ipsorum reluctatum regem aegre vicerunt, ut cihum caperet, passive Horatius ep. 17, 27 ergo negatum(= quod negaram) vincor ut credam miser, Tacitus ann. 14, 60 vi tormentorum victis quibusdam, ut(cod. Med. si manifesto prave) falsa adnuerent, ipse Livius 9, 3, 8 consensu omnium vickus est, ut ipsum(Herennium Pontium patrem) in consilium aceiret, ¹) contra idem sine obiecto 3, 29, 8 plebes vieit, ut quintum eosdem tribunos creurent, 4, 25, 14 vicere tribuni, ut legem perferrent(cf. 37, 16, 4 pervicerunt quidem remis, ut tenerent terram). Eundem usum agnosco in verbis Suetonii Tib. 37 histriones.... relegavit nec ut revocaret umduam ullis populi precibus potuit evinci,²) cf. Livius 2, 4, 3 erincunt instando, ut litterae sibi ad Tarquinios da- rentur.¹²) Denique ne illud quidem praetermittendum in hac re existimamus, quod Livius similiter perpellendi verbo et absolute et casu nominis addito usus est, velut 7, 41, 7 perpulit, ut id quoque ferretur(cf. 1, 45, 2. 2, 31, 5. 3, 50, 11. 9, 24, 4. 31, 7. 24, 35, 5. 25, 27, 2. 8. 33, 8, 2 etc.), sed 7, 36, 10 perpulit consulem, ut hostes adgrederetur(cf. 1, 59, 11. 4, 12, 8. 8, 16, 9. 25, 28, 5. 28, 35, 3 etc.), et fortiore verbo percellendi(„die erschütternde Wirkung ausüben“ H. J. Mueller) 3, 30, 5 is metus pereulit, ut scribi militem trihuni sinerent, contra ib. c. 38, 6 is pavor perculit decemviros, ut senatum simul duobus circumstantibus urbem bellis consulerent et 42, 67, 1 hie dies et Romanis refecit animos et Persea perculit, ut dies paucos ad Mopselum moratus praesidio satis valido ad Gonnum relicto in Macedoniam reciperet copias: nam hunc locum ipsa contrariorum ratione tueri duo priores contra Gronovii coniecturam utrobique perpulit repo- nentis recte H. J. Mueller monuisse nobis videtur.
Tacitum supra statuimus, cum pervincendi verbum cum obiecto personali adiuncta per att sententia poneret, Livii auctoritate uti. Hic scriptor quanti momenti ad Taciti stili histo- ricum excolendum fnerit et quantopere et verba et sententias ei suppeditaverit quamquam in uni- versum non fugit utriusque interpretes, tamen haud raro parum aestimari puto. Qua in re libet mirari non solo eo loco, unde exorsi sumus, prudentes alioquin viros locutionem novam et in Livii qui quidem reliqui sunt libris unicam, sed posterioribus scriptoribus, maxime Tacito approbatam nolle agnoscere, sed a Livio abiudicare et emendare malle. Quam rationem, ut alia omittamus, eo minore iure illi praefracte plerumque negantes sequi videntur, quo plura prolixi operis Liviani iniuria temporum nobis erepta sunt. Nam quota portio est, ubi praeter secundam decadem totam centum fere desunt libri ab ultimo eorum, qui supersunt? Et in deper- ditis libris possunt plura exempla habuisse tales locutiones, quae nobis quidem hodie singulares sunt, nec dubium est, quin multa eorum, quae in Tacito tamquam nova miramur, suam ibi auctoritatem habuerint. An verisimile est horum centum librorum sermonem adeo concinuisse cum pusilla quam habemus parte, in qua vel ipsa primae decadis stilum a posterioribus libris vulgo discernimus nec id sine iure? Sed ea tota quaestio, quae est de Livio Taciteae elocutionis auctore, aliis quoque difficultatibus impedita est, quas nunc non persequimur, et ipsam quaestionem peculiari disputatione haud indignam nonnisi paucis forte obviis exemplis illustrare consilium est, ut fortasse unam aut
¹) Cf. Liv. 5, 9, 8 victi consensu omnium comitia trihunorum militum habuere, et sic saepius consensu victus legitur: 2, 57, 4. 3, 52, 10. 10, 13, 12. 24, 27, 3. 31, 20, 6.
²) Cf. Tac. ann. 4, 57 precibus uxoris evictus Tiberio Germanicum, sibi Tiberium adscivit.
²³) Plura absoluti eius verbi usus exempla Liviana suppeditat Maur. Mueller ad h. l. append. p. 145.


