Druckschrift 
1 (1889)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

dehine quia duritia caeli militigeque multi abnuebant deserebantque, remedium Sseveritate quaesitum est, et priorum et horum temporum, quotquot inspexi, editores ex reliquis codd. duritia m abnuebant reposuerunt. Quod facile condonandum erat superioribus criticis vel eo, quod Mediceum parum diligenter excussum habebant. Sed post accuratam libri egregii lectionum perscriptionem, quae hoc demum saeculo instituta innumeris locis pristinum splendorem Taciteae orationi reddidit, miror illo loco spretum id esse, prae quo vulgata omnino sordeat, immo communem redoleat inter- polationem. Nam nequid dicam de ablativi usu Tacito perquam familiari et in quo multo duriora ausus est, vide sis v. g. eiusdem libri c. 16 postguam fervore(potionem Britannicus) aspernabatur= propter fervorem, quis non sentit praeclare componi infinite illa duo abmcebant deserebantgque? Sed magis mirandum est Nipperdeium ne in vulgata quidem scriptura, quam sequitur, deserendi verbi usum absolutum, quem tam bene cognoverat, agnoscere sed duritiam iterum eo referre.

II. Magnae offensioni fuit viris doctis pervincendi verbum cum obiecto personali coniunc- tum adnexa per ut sententia in his Livii verbis 42, 45, 4 qui(Hegesilochus) cum in summo magistratu esset, multis orationibus¹) pervicerat Rhodios, ut omissa regum fowendorum spe Romanam societatem retinerent. Insolentem locutionem Drakenborch cum notasset, mutandum censuit pervicerat, Rhodii ut... retinerent. Quam coniecturam Madvig propter verborum pravamꝰ) collocationem reiecit et ipse, cum emendationes Livianas primum emitteret, perduzerat Fhodios(p. 536), in altera editione(p. 647 sq.) potius pervicerat apud Rhodios legendum existimavit, cuius rationes emendandi exceperunt Weissenborn et Harant(I. c. 248), ille perpulerat Feh. tamquam ex Drakenborchii sententia edens, hic pervicerat ad Tih. proponens. Atque hos quidem Madvigii auctoritate motos esse non tam miramur quam ipsum in codicis memoria temptanda perseverasse, cum iam non nescium haberet Tacitum hist. 3,74 dixisse stantem pro gradibus Palatii et preces parantem pervicere, ut absisteret. Atqui constat Tacitum, qui ipse quoque multa in sermone Latino novavit eorumque rursus aliis auctor extitit, Livii vestigia non semel premere. Nonne igitur tutius vel hoc uno loco Taciteo nisi Livium in hoc quoque loquendi genere Tacito praeiisse statuemus quam reponemus, quod aut tritius est aut non minus insuetum aut vel deterius? Nam neque perducendi verbo ita usus est Livius ac ne alii quidem nisi perraro(Plaut. Most. 198; frequentius est adducere et inducere) neque Pervincere apud seu ad alqm. ullo sermonis usn defenditur. Sed eius ipsius, quam in dubitationem vocant, structurae exempla alia non passim, sed tamen certa inveniuntur. Velut idem Tacitus ann. 15, 17 scribit illam non verbera, non ignes pervicere, quin obiecta denegaret, contra sine obiecto ib. 11, 34 sed non ideo pervicit, quin suspensa responderet, saepissime apud Livium, ut 2, 40, 2 pervicere certe, ut et Veturia et Tolumnia in castra hostium irent.) Similiter simplex vincendi verbum

¹) Sie vulgo recte scribitur: codex Vindobonensis multiorationibus exhibet, unde Grynaeus multis rationib us effecerat; cf. tamen locum similem 32, 28, 8 his orationibus perpicerunt, ut consules in senatus auctoritate fore se dicerent, si idem tribuni plebis facerent.

²) ‚Perverse eminente populi nomine, quasi comparatio aliqua sit. Cf. 28, 15, 14 transitio sociorum, fuga ut tutior mora videretur, fecit, 23, 17, 12 satis ferme armatorum ad tam exigua moenia tuenda erat, penuria frumenti, nimium etiam ut rideretur hominum, efficiebat, 3, 64, 9 satis factum legi aiebat, quae numero nusquam praefinito, tribuni modo ut relinquerentur, sanciret, 9, 24, 4 perpulit, prope adiuncta moenibus Romana castra ut sex milia e oppido removerentur, 31, 31, 2 Macedones, defensionem ut accusatione potiorem haberemus, effecerunt, 24, 26, 11 tum omissis pro se Precibus, puellis ut saltem parcerent, orare institit similiaque.

³) Copiis a Maur. Muellero ad h. l. in appendice p. 154 sd. congestis addo 26, 38, 11. 29, 31, 4. 32, 22, 8 28, 8. 33, 16, 3. 47, 6. 35, 33, 7. 37, 16, 4. 17, 7. 39, 32, 12. 42, 18, 6.

1*