2
abnuentisque taedio laborem.(Quod quamquam ipse auctor coniecturae in altera, quae a. 1882 prodiüt, eorum librorum recensione in verborum ordinem non recepit— ut erat sane dubitantior de suis commentis vergente aetate factus—, tamen etiamtum probabile videri iudicavit quod aegre accusativus desideraretur'(praef. IX), traxitque auctoritate sua Noväkium, qui quidem incertum an propius traditam scripturam accedere se ratus fessos abnuentesque ex taedio laborem nuper scribendum proposuit. Nos igitur longe aliter sentimus. Ut enim Madvigium audiamus, quod is emendat. Liv. p. 402* abnuere labore nihil esse asseveravit argumentis non adiectis, de ablativi causalis dubitatione facile refutatur vel uno loco Liviano a Weissenbornio ascripto 35, 5, 5 et caesos permultos esse et qui supersint, partim labore partim metu¹) remisisse ardorem pugnae. Eoque minus duritiae ablativus labore eo de quo agitur loco habet, quod non ad unum abnuentis sed ad fessos etiam refertur, nec solus, sed coniunctus cum altero taedio, ut nec opus sit» dε dυσπν, quod amant, intellegere tamquam taedio laboris; cf. 8, 24, 11 fessi metu ac labore— 22, 2, 4 si tuedio laboris longaegue viae dilabe- rentur, 21, 35, 6 fessis taedio tot malorum, Tac. ann. 12,39 taedio curarum fessus. Nec magis abnuendi verbum absolute positum offensioni debet esse. Quem usum quod poetis maxime Weissenborn vindicat, non memini nec tamen de iis affirmo. Fortasse cogitabat alium infinitum eius verbi usum, quem nunc non quaerimus et habemus velut Liv. 4, 13, 12 approbantibus cunctis primo Quinctius abnuere, 6, 24, 9 abnuente ac prohibente collega cet. Sed utut id est, prosae scriptorum testimonia
non deesse puto. Sallustii quidem exemplum a Weissenbornio laudatum— extat autem in Iugurthae bello c. 68, 3 his verbis: ibi milites fessos itineris magnitudine et iam abnuentis omnia docet cet.— ad fidem faciendam non omnino aptum est, quamquam me quidem vel propter simi-
litudinem Livii verborum fessos abnuentisque taedio et labore iis astipulari fateor, qui omnia docet coniungenda censent eodem modo, quo ib. c. 112, 3 cuncta doctus. Nec dubium nobis est, quin acer Sallustianae elocutionis sectator Lucius Septimius ephem. bell. Troj. 3, 13 scripserit: ubi ad multum diei barbari intenti iaculis fessi iam neque ita vehementes animadvertunt, ex parte una nostri erumpunt, incursantesque sinistrum latus fundunt fugantque: neque multo post ex alio abnuentibus(sic codex Berolinensis) lam barbaris ac sine ulla difficultate versis; nam quod nuper Ferd. Meister anxie Sangallensem librum²) secutus edidit adnuentibus difficile est ad explicandum neque abeuntibus, quod Perizonio scribendum videbatur, memoriae codicum satisfacit. Certius exemplum Tacitus brevitatis inter paucos studiosus scriptor et qui multa in absoluto verborum usu ipse novavit, suppeditat, si modo auctoritatem optimi libri Medicei sequaris. In quo cum ann. 13, 35 haec scripta legantur:
¹) Huius orationis similis habetur 25, 24, 11 de Marcello captis Syracusis illacrimante: lacrimasse(sine casu i. q. dναάκααόωάυιαα, ut ingemiscere aliaque) dicitur partim gaudio tantae perpetratae rei, partim vetusta gloria urbis. Non tulit Harant(em. et adn. ad T. Livium p. 115) hanc diversam ablativorum rationem et partim ſin] vetusta gloria urbis scribi iussit, quod nobis quidem multo insolentius dictum videtur. Poterat sane ablativorum ratio exae- quari velut scribendo partim gaudio partim memoria vetustae gloriae urbis, ut legitur 39, 49, 5 cognitumque primum a verecundia memoriague meritorum haud secus quam ducem suum attollunt. Sed aliter maluisse videtur Livius, ut hic quoque duae causae, quae ad tempus animum permovent quarumque altera in homine posita est, altera extra eum, eodem sexto casu efferrentur. De posterioris ablativi specie rara illa quidem in Latino sermone satis erit admonuisse eorum, quae Livius scripsit 22, 11, 6 apud cives sociosque vetustate iam prope oblitos eius imperii(dictaturae scilicet post multos annos tum primum revocatae), Cicero Phil. 1, 12, 30 significarunt se beneficio novo memoriam veteris doloris abiecisse. Plura ex Ciceronis libris Madvig de fin. 1, 10, 33 p. 733, ex Taciti Nipperdey ad ann. 3, 24 congesserunt.
²) Quamquam in eo est annuentibus, natum illud quidem ex adnuentibus pro abn. exarato, quo mendo velut in Bambergensi codice Flori 2, 4(3, 16)§ 2 p. 81, 10 Jahn annuentibus pro abn. scriptum extat.


