Vindiciae Livianae.
Part. I.
Livii librorum qui supersunt emendationem certis fundamentis hac aetate stabilitam viro immortalis memoriae acceptam referimus, quem indefessa usque ad ultimum spiritum cura his studiis incumbentem proxime ereptum dolemus, quicumque in illo scriptore tractando versamur. Auctaque emendatio est, ut quae maxime, coniuncta aliorum doctorum opera his proximis decenniis atque eo provecta, ut primitivam scripturam recuperatam esse de innumeris locis hodie conveniat. Multa tamen ut fit etiamnunc a deplorata codicum condicione aegra iacent, alia aut olim iam aut nuper demum in dubium vocata sub iudice pendent, varie defensa aut mutata. Atque illorum uidem remedia divinandi periculo augere nunc animus non est, sed potius quosdam locos disceptare, quos operosius quaesitos recte scriptos esse in codicibus nobis persuasimus et inutili criticorum opera vexari atque adeo corrumpi existimamus coniecturis, quarum quidem segetem plerumque in dies increscentem videmus. In quo patrocinio suscipiendo illud tenuimus, ut primum ac potissimum Livii ipsius dicendi genus examinaremus et inde, si fieri posset, adminicula peteremus, quae ut in prolixo opere interdum non sine labore comparantur possuntque editorem vel sedulo circumspicien- tem facile fugere. Deinde praeter universi Latini sermonis observationem Liviani stili auctores et imitatores, cum plus iusto in hac causa neglegi viderentur, non contemnendos esse et cum fructu in partes vocari duximus. Plura profari non opus est: rationem nostram qualemcunque res ipsa declarabit. Interim nos non paenitebit, si contigerit aliquid ad unam alteramve lectionem firmius, quam adhuc factum est, stabiliendam et ad sermonis cum Latini tum Liviani naturam rectius aestimandam utiliter contulisse.
I. Inde a Livio maxime verbum deserendi absolute poni de militibus signa vel castra relinquentibus(desertieren) vulgata res est, de qua praeter alios Nipperdey spic. in Corn. Nep. II, 5 p. 5 sq. pluribus disputavit, quae nunc repetita leguntur in opusculis p. 174 sdd.(addo u- num exemplum Ampelii lib. mem. 19,10 Scaurus, qui vetuit filium in conspectum suum venire, guia bello Cimbrico deseruerat). Minus notum videtur similiter abnuendi verbum in re millitari infinite dici de militibus iussa ducum detrectantibus, quod plenius effert Tacitus ann. 14,37 abnuerat contra ritum militide iussa ducis.¹1) Certe plerumque hunc usum agnoscere nolle doctos observavi. Velut quod consensu librorum traditum est in Livii I. 27 c. 49, 3 ille(Hasdrubal in pugna Senensi) fessos abnuentisque taedio et labore nune precando nunc castigando accendit, nuper Luchs Friedersdorff Zingerle (nam de H. J. Muellero nondum constat) Madvigio crediderunt a Livio sic profectum esse: fessos
¹) Cf. Sall. fr. hist. 3,67 D. neque er postrema fuga, cum severo edicto iuberentur, ullis ad signa redeun- tihus, et qui reliqui erant, per summa flagitia detrectantibus militiam. Alibi iussa exuere, detrectare milites dicuntur.


