Druckschrift 
1 (1826) Quaestionum scenicarum specimen primum : Quo orationem D. Xmo M. Julii H. Antem. Xma in auditorio Maximo Gymnasii Regii Joachimici muneris auspicandi causa recitandam indicit / Augustus Meineke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

46 ud i, A/Henay apud Herodianum. uowieove Neg. p. 6. denique alor et al ap. Io. Alexandr. de acc. p. 36, 16. Lotionibus si usos fuisse Baptas ponimus, jam etiam argutior epigrammatis Alcibiadi tributi sensus apparebit, in quo marini fluctus, quibus se Eupolin immersurum minatur 3 quos ipse in fabula Eupolidea subierat. Neque

Alcibiades, opponuntur is omnino ejusmodi supplicium de Eupolide sumptum fingi potuisset, nisi peractae in fabula ceremoniae talis ſigmenti ansam praebuissent. Cf. Butt- mann I. I. p. 6. qui ut de Baptis similem fere explicationem exhibuit, ita reliquum fabulae argumentum paullo aliter adumbravit. Neque enim Cotyttia sacra ab Eupolide exhibita fuisse statuit, sed nocturnas illas Al- cibiadis ejusque sociorum commissationes, in quibus illi Eleusinia sacra scurrilem in modum ita imitabantur, ut Theodorus quidam praeconis, Polytio daduchi, Alcibiades hierophantae, ceteri denique socii mystarum partibus fungerentur. Vide praeter Plutarchi Alcibiadem a Buttmanno laudatum ejusdem Sympos. p. 621. c. Quorum hominum impietati quo majorem conciliaret invidiam, Eupolin deam illorum orgiorum praesidem Cotyttus nomine appellasse atque Eleusiniae Cereri opposuisse. Die Göt- tin, inquit, welche solchen Mysterien vorstand nannte der Komiker, zum Gegensatz gegen die attische Demeter, Co- tytto. Quae quamquam ingeniosa est conjectura, multum tamen vereor ut accuratius pensitata probari queat. Nam si impietatem Alcibiadis per- stringere voluisset Eupolis, quis non multo aptius poetam facturum fuisse i per vela ex longinquo ostendisset. Ipsa mysteria totamque earum ralionem et ceremonias in

videat, si rem suo nomine appellasset, neque q-

istis conventibus ab Alcibiade ejusque sociis scurrili imitatione expressas fuisse diserte testatur Andocides Orat. de Myst. p. 88. Bekk. Itaque vix aliquam vim habiturum fuisse crediderim, si Cotytto Cereri substituisset eoque criminis invidiam praeter consilium suum imminuisset et quasi obfuscasset. Sed aliud etiam est, quod Buttmanni opinionem minus pro- babilem efficiat. Scilicet expressis veterum constat testimoniis, istam mysteriorum violationem in ipsum illud tempus incidere, quo Athenien- sium in Siciliam expeditio lparabatur, id est Olymp. XCI, 1. mensibus