Druckschrift 
1 (1826) Quaestionum scenicarum specimen primum : Quo orationem D. Xmo M. Julii H. Antem. Xma in auditorio Maximo Gymnasii Regii Joachimici muneris auspicandi causa recitandam indicit / Augustus Meineke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

47

Munychione et Thargelione. Cujus impietatis rumorem jam ante ipsam reorum delationem, quae sequentis demum mensis initio Hermarum mu- tilationem sequuta est, Thucyd. VI, 27. Diod. Sic. XIII, 2., plane nullum inter cives percrebuisse, nemo non ooncedat necesse est, qui attento animo legerit Thucyd. I. I. Andocid. Orat. de Myst. p. 88. Bekl. Plutarch. Alcib. 19. oll. Aristide Oratt. T. II. P. 54, 13. Neque dubium est, si vel levissimam ejus rei suspicionem populus Atheniensis habuisset, quin ob- trectatores Alcibiadis violatae religionis litem in recenti facto ei intenturi nec quidquam intentatum relicturi fuissent, quo minus praetor exercitus in Siciliam mittendi crearetur, quod jam Munychione mense factum esse e Thucydide constat Lib. VI, 8. cf. Dodwelli Annal. p. 689. Lips pote- rantque profecto Alcibiadis inimici tanto certius quem vellent accusationis contra Alcibiadem motae eventum exspectare, quo majorem esse scirent religiosissimi populi superstitionem et in ulciscendis divinarum rerum violatoribus iracundiam. Ex his liquido mihi constare videtur, ejusdem anni Dionysiis fabulam, in qua Alcibiadis mysteriorum profanatio sive aperte sive occulte taxaretur, exhiberi nullo modo potuisse. Itaque se- quentis anni Dionysiis hoc factum ab Eupolide dices, praesertim quum sequentis demum anni initio, absente Alcibiade, in ejus causam inquisi- tum fuisse constet. Atqui id jam primis secundi Olymp. XCI. anni men- sibus factum esse, docet narratio Thucyd. VI, 30 54- ell. Diod. Sic. XIII, 5. Damnato autem jam Alcibiade et per populi decretum exilii poena multato, Eupolidis fabulam committi non potuisse, quis est qui non intelligat? Omnino parum credibile est, Eupolidem Baptas absente Alci- biade docuisse, quod si vere factum est, probabiliter explicari mihi velim, qui rumor ille de Eupolide propter Baptas per Alcibiadem necato oriri potuerit. Quam ob rem una tantum restat solennitas, qua temporum ra- tionibus accommodate impietas Alcibiadis perstringi potuit, Panathenaea mense Scirrophorione celebrata, quorum festivitatem fabularum commis- sionibus celebratam fuisse, fuerunt qui e Diogene Laert. III, 56. collige- rent. Sed de hoo quidem loco abunde jam dixit Boeckhius de Trag. Graec. p. 207. sqd. et de Spectac. Dionys. p. 98. sd. Itaque nihil relin-