45
gebantur, neque igitur a viris sacerdotibus administrari potuerunt. Quam- quam id e Papiae annotatione apud Burmannum ad Anthol. T. I. p. 435; colligi vix potest. Cocitos, inquit, fuit dea Atheniensium, quam solae feminae colebant, quae psaltriam exercebant*). Quae e Scholiasta Iuvenalis ipsisque Iuvenalis versibus imperite compilata esse, recte monuit Buttmannus I. c. p. 3. Denique Struvius ipse Baptarum nomine Athenis viros insignitos fuisse statuit, qui nefanda libidine cor- repti secreta illa feminarum orgia Cotyttia imitarentur. Quae interpre- tatio quum ipsius nominis nullam rationem reddat, non video quid restet, nisi ut Enpolin, cum Cotyttiorum sacrorum obscenam foeditatem et Alcibiadis effrenatam libidinem irridere vellet, rem ita instituisse existi- memus, ut quosdam quasi antistites Cotyttiorum sacrorum fingeret, qui mulierum habitu induti inter varias ceremonias, quibus ridicule Cotyttia- imitarentur, etiam sacris uterentur lotionibus, iisque ipsum Alcibiadem lustrarent lustratumque solenni ritu initiarent, et peracta initiorum cere- monia omni nequitiae generé se inquinarent. Itaque recte quodammodo Scholiasta Iuvenalis Baptas Eupolidis molles h. e. madwzous appellat, sunt- que iidem plane quos semiviros vocat Synesius. V. Angeli Polit. Misc. X. p. 347. Cfr. Coelius Aurel. IV, 9. molles sive subactos Graeci A‿ανod(quo nomine Cratinus fabulam inscripsit) appellaverunt. Hinc etiam Lucianus Adv. Indoct. III. p. 1e. Avé pec rade Bàmrac; 70 deauα o; er oddeu, gou dmer aa uero, ud igudelaoas yvuelaas auraà; Deam ipsam, quo magis Cotyttiorum sacrorum religionem in contemtum addu- ceret poeta, meretricis habitu in scenam fuisse introductam, haud- inepte ex Scholiastae ad Iuvenalem annotatione conjicias: inducit viros las- sare psaltriam, quae nescio an non recte Buttmannus e Scholiastae errore fluxisse statuat. Ad ridiculas istas ceremonias fortasse etiam ob- testationes illae spectant, quas passim veteres e Baptis afferunt, veluti va* ud ras vodν⁵as apud Priscian. de metr. p. 416. et Athen. p. 370. b. ve)
²) Pro Cocitos Scaliger corrigit Cotytto; sed praestat suum homint impertto errorem relinquere, in cujus societatem veniunt etiam Scholiastae Iloratii Epod. XVII, 56.


