Druckschrift 
Fasc. 1, Apud Homerum : spec. 1 (1838)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

IV

numeri apud Graecos particulam*). Cui libello, etsi jam magna ex parte perspexi, quibus quantisque vitiis abundaret, neque infitior, multo pluribus, quam illa sint, quae ipse vidi, eum laborare, tamen nunc, cum plane non dubitem, quin doctrina de Duali numero non omni ex parte perperam proposita sit, addam particulam alteram: Quae, cum in illa hujus doctrinae quasi forma lineis descripta sit, uberiorem complectitur plurium locorum enarrationem atque non- nulla capita Duali propinqua finitimaqae. Nunc quoque insistemus explanationi de Duali doctrinae, qualem praebeat Homerus, atque, ut equidem opinor, summo cum jure. Ut enim, ipso poeta teste, omnes Dii Deaeque ad Oceanum, sic omnes scriptores Graecorum ad Homerum. Quae cum ita sint, concedere facile potes ac debes eos, qui naturam indolemque sermonis Homerici pro parte virili ex- plicare student, nisi prorsus temere agant, neutiquam esse repre- hendendos, praesertim cum nemo ad hunc diem usque disquisitio- nibus de lingua Homerica aliqua tantum ex parte sufficientibus nos donaverit. Quae enim quidam recentiores grammatici, quamvis sum- mis laudibus celebrata sint, de syntaxi sermonis Graeci con- scripserunt, parum utilitatis habent.

Quod alii nonnulli in Homerica lingua puerilia ineptaque et in- cultiori aevo apta invenerunt, puerilis cujusdam mentis rationisque

esse videtur. At Homerus, quantum equidem judicare possum,

21 1. 131

*) Prodiit Cassellis in libraria Rriegeriana a. 1837.