N
melius quam haud pauci scriptores posterioris aetatis, Dualis numer naturam sensisse videtur. Cfr.§. 27. p. 43. adnotat.— Periculum assentiendi illi viro, quem hominum doctorum principem esse prae- dicant, G. Humboldtio sine magno incommodo quisque adire poterit).
Etiamsi nonnullis locis, quae sit Dualis vis notioque adhuc pe- nitus intelligere non liceat, tam magnos nos quidem non sumimus spiritus, ut hujus rei causam in Homerum conferamus; sed nobis, nobis profitemur vires deficere, quibus hos locos recte intelligere dilucideque explanaue possimus. Quare nobis quidem semper spes effulgebit fore ut alii viri majori doctrina ac praestantiori ingenio exornati plarimis locis— unus quisque locus ut satis verbis expli- cetur fieri vix poterit— antea obscuris lucem adferant.
Id tantum, lector benevole, si forte hoc vate divino delecteris, oro rogoque, ut, quae nunc tibi offerre licet, accipias animo clementi ac judices benigne. Aliquamdiu praestare mihi videbatur tibi alium meorum studiorum fructum praebere, capita quaedam epici thesauri, quibus de natura Graecorum carminum epicorum, quantum haec ex
epithetis intelligi possit, disquisitionem iustituere volebamus. Sed
*) Vir ille doctissimus dicit haecce: Eine so abgerundete Sprache, wie die Homeri- sche, muss schon lange in den Wogen des Gesanges hin und hergegangen sein, schon Zeitalter hindurch, von denen uns keine Kunde geblieben ist. Vid. ejus liber: Ueber die
Verschiedenheit des menschlichen Sprachbaucs etc. Berl. 1836 p. 5.


