Druckschrift 
Fasc. 1, Apud Homerum : spec. 1 (1838)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Prooemiunm.

De vi usuque Dualis numeri, sicuti de aliis quoque nonnullis rehus ad artem grammaticam spectantibus quaestionem instituentis animo, quum lingua, qua nos utimur, jam antiquissimis temporibus hujus numeri jacturam fecerit*), novae cujusdam rei cogitatio informanda est. Itaque quum sensum quasi vel gustatum Dualis numeri assecu- tus mihi viderer, quod imprimis inde fortasse elucet, quod, ubi sive Dualis sive Pluralis desiderabatur, ibi index vv. N. numerum, qui jure quasi repetebatur, opportune offerebat, tradidi viris doctis ab-

hinc sex fere menses primam commentationis de vi usuque Dualis

L

*) Jacobi Grimmii, grammaticorum principis, verba sunt haecce: Das genus hat in unserer eprache medium und faat auch passivum, der modua optativ uud fast auch con- junctiv, das tempus aber imperf. aorist. und fut. eingebüsat; auf äãhnliche weise verliert der numerus den dualis, und bleibt auf sing. und plur. eingeschränkt. Vid. ejus Deut.

Grammat. part. IV. p. 190. Cf. p. 284. 1*