1
10 e
mi. Nam ſi conſtat, ex quibus advecti oris& regionibus hanc terram pri- mum occuparint, etiam cum majore veriſimilitudine poterit conſtitui, unde Latina lingua originem ſuam duxerit. Sed hæc inveſtigatio magnis involuta eſt tenebris; ſicut omnes in profunda caligiue verſantur, qui primos ali- cujus regionis accolas conantur perſerutari. Nec mirum, quum primi ter- ræ filii fuerint plane rudes& feri; ſine omni cultu ingeniorum, expertes
omnis humanitatis& litterarum. Quomodo igitur fata ſua litterarum mo-
numentis poſteris tradere potuiſſent? Ipſi non multum ſolliciti de rebus fnuis, niſi quatenus neceſſitas vitæ exigebat, inerti torpore tempus tranſe-
gerunt. Cito igitur, quæ ipſis acciderunt, tradita ſunt oblivioni; tantum- que abfuit, ut minores, multis ſeculis poſt viventes, accurate cognitas ha-
buerint eorum res geſtas, ut ne filii quidem ſciverint, quæ fuerint paren- tum fata. Quasdam tantum res, quæ ipſorum ſenſus animosque maxime perculerunt, eosque acri vel gaudio affecerunt vel metu, narrarunt poſteris, hacque narratione in notitiam venerunt nepotum. Eodem modo ſe res habet circa primos Italiæ accolas. Quæ vero antiqui ſcriptores de hac re a majoribus tradita ſcripta reliquerunt, hæc fere ſunt.
Omnium ltaliæ populorum antiquiſſimi Umbri eſſe creduntur. Diony-
ſius dicit: 1„ T0 T6&9„09 gy TOiαᷣ αœ&ν ꝙνμεα τεᷣ αe ⸗ꝶεο᷑ςᷣe᷑e, fuit hæ Cens Cunn primis ampla& vetuſta.() Umbri, antiquiſſimus Italicæ populus, dicit
Florus.(7) Plinius major: Umbrorum gens antiquiſſima Italiæ exiſti- matur; ut quos Oinbricos a Græcis patent dictos, quod inundatione ter- rarum imbribus ſuperfuiſſent.(L) Nominis quidem hæc derivatio ſatis frivola eſſe videtur; oſtendit tamen, Umbros habitos fuiſſe antiquiſſimos. Sicut vero fuerunt antiquiſſimi, ita etiam potentiſſimi numeroſiſſimique Nam a ſuperiore ltalia usque ad Campaniam penetrarunt;( poſterisque temporibus Hetraſci CCC oppida eorum debellarunt.(m!) Hic populus an-
(cb) Lib. I. p. 15. lin. 34. (1) Hiſt. Rom. lib. I. cap. 17.
() Hiſt. nat. lib. III. cap. 14. Eadem vocis derivatio apud Iſidor. orig. lib. IX. cap. 2.& lib. XIV. cap. 4.
(1) Plin. hiſt. nat. lib. III. cap. 5. (m) Idem. lib. I. cap. 14.
—


