Druckschrift 
Disquisitio 1 (1784) Qua ad lustrationem Gymnasii Idsteinensis auctumnalem, d. 6. mensis Septembris 1784
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

præſertim melior civium pars. Ante enim Romam conditam jam exſtiterunt ludi litterarii in Latii urbibus, ubi juventus inſtituebatur, ut deinde plu- ribus patebit. Omnes igitur non infimæ ſortis homines liberos ſuos in omnibus artibus, quæ tum temporis diſci poterant, erudiendos curarunt. Quænam fuerint res, quæ teneris puerorum ingeniis diſcendæ tradeban- tur, nunc paullo diſtinctius docebo.

Prima igitur Romanorum, ut credere fas eſt, cura fuit occupata in ſermone linguaque parvulorum formanda, ut, quam primum loqui incerta voce tentent, conſueſcant ſuavitati vocis& ſermonis patrii puritati. Non enim negligebant hanc rem aut fortuito tantum caſui experientiæque ma- giſtræ relinquebant; quoniam natura tenaciſſimi ſumus eorum, quæ rudi- bus annis percepimus, ut dicit Fabius,() vitioſusque ſermo ille, cui ſemel adſuevit infans, poſtea difficulter ac ne vix quidem plane dediſcitur. Quando igitur tempus advenit, quo verba effingere aliorum imitando& loqui conatur puer, curabant, ut recte tantum loquentes audiat& imitetur. Hoc negotium ſermonis parvulorum formandi plerumque demandatum fuit ſexui feminino, matribus, nutricibus, aviis, materteris, cæterisque fe- minis cognatione aut affinitate conjuncttis. Optime etiam his hoc munus potuit injungi. Quum enim a natura ad res domeſticas curandas ſint de- ſtinatæ; rationes officii ipſarum requirebant, ut manerent domi raroque extra limina ædium evagarentur. Semper igitur parvulus in latere ipſarum hærere poterat; matresque blando ſermone balbutientem conantemque ali- rid vocem poterant elicere& formare. At viris, quorum negotia eos xpe a laribus domeſticis avocabant, raro conceſſum erat, grato hoc mune- re fungi.

Liceat mihi, quoniam me locus admonet, hie paullulum evagari extra limites propoſitæ diſputationis,& paucis inquirere in ortum Latinæ linguæ, atque in excurſu litterario oſtendere, qualis fuerit ſermo Romanus, quo priſci Quirites ſunt uſi. Variæ fuerunt eruditorum opiniones de origine Latinæ linguæ.(g) In hac diverſitate opinionum ſtatuere quid ſit veroſi- millimum; optimum erit, disquirere, qui fuerint incolæ Latii antiquiſſi-

mi.

/) Quinct. inſtitut. orat. lib. I. cap. I. (½) vide Func. de orig. lat. ling. cap. I.