Druckschrift 
Disquisitio 1 (1784) Qua ad lustrationem Gymnasii Idsteinensis auctumnalem, d. 6. mensis Septembris 1784
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8=We

fame& vexati injuriis acris, nil antiquius habuere, quam ut hos diror

ſemperque inſtantes hoſtes felicitatis ſuæ propellerent, nempe famem, ini- quitatem cœli& inſultus ferorum animalium hominumque. Prius igitur, quam mentis aciem ad inveniendas& excolendas artes litterasque humaniores poſſent intendere, a fame, ab ardore ſolis,& rigore hiemis variis modis ſe defendere coacti ſunt. Hinc ex eadem cauſſa artes& litteræ tunc temporis adhuc imperfectæ& imbecilles involutæ erant incunabulis, atque earum

rima tantum exſtabant rudimenta. Neque hoc aliter patitur ordo rerum. Nihil eſt enim ſimul inventum ac perfectum, inquit Tullius; nedum lit- teræ; quæ ex otio& affluenti copia ortæ& per multa ſecula ab hominibus divinioris ingenii excultæ tardo gradu ad perfectionem ſui progrediuntur. Eodem modo amor litterarum tentas agit in animis hominum radices;& ſicut initio campus litterarum fuit exiguus arctisque limitibus incluſus& circumſcriptus; ſicut exilis& jejuna earum fuit cognitio, ita etiam pretium & auctoritas ex hac cognitione litteris fuit conſtituta; culturaque ingenii & artium, nec minus amor litterarum ſenſusque veri& pulchri ſemper pari paſſu apud omnes gentes ambularunt. Populi igitur rudes humanitatisque

expertes litteris, tanquam inanibus nugis, non multum ſtatuunt pretii;

minorisque ab iis dotes animi, quam corporis virtutes, æſtimantur. Auda- cem manuque fortem profunda ſcientia pollenti præferunt.

Hic igitur fuit etiam ſenſus priſcorum Romanorum. Rudes pæne omnino litterarum, quæ primis urbis temporibus etiam in Græcia nondum erant excultæ, tenuibus regni rebus a finitimis perpetuis bellis laceſſiti preſ- ſique, ingenii facultates exercendi otio non abundabant. Pluris igitur ab iis æſtimata eſt virtus bellica, quam mentis virtutes; auſterique& durorum laborum patientes Quirites parum curabant orandi facultatem aliasque hu- manitatis artes. Ingenium eorum nemo ſine corpore eercebat. Optimus quuque facere, quam dicere; ſua ab aliis benefacta laudari, quam ipſe aliorum narrare malebat, dicit Salluſtius.(A) Vel, ut inquit Cicero, plena conſi iorum erant omnia& inania verborum(e) Facile igitur opinari poſſumus, Komanos inſtitutioni puerorum in litteris nimium tem- poris non tribuiſſe. Non tamen omnino abhorruerunt a ſtudio litterarum,

præ- (d) Bell. Cat. cap. VIII. (*) de Orat. lib. I. cap. 9.