ae 5
hs rint, tamen litteræ quoque ad magnitudinem eorum nonnihil contribue- mfrunt; cumque opibus maxime floreret respublica, Komani non minus in- dcluti facti ſunt pacis artibus, quam fuerunt armis illuſtres. In conſideran- o. dis igitur hujus celebris populi moribus, in obſervanda tota eorum vitæ 3d ratione atque cultu, non eſt negligendum, quem ſenſum habuerint erga t litteras, quibus ſtudiis ſe præcipue dederint,& maxime, quibus litteris juventus fuerit inſtituta. Hoc eo magis eſt neceſſarium, quoniam ſine hac cognitione ſcriptores hujus populi egregios non ſatis intelligere, ſenſum- l que eorum in multis locis non plane aſſequi poſſumus. Mihi igitur, cujus avel præcipuum munus eſt, hos auctores, ut vocant, claſſicos tractandi, diſexplicandique ſenſum illorum reconditum tironibus in Gymnaſio noſtro, ²facile, ſpero, quivis æquus lector condonabit, ſi in hac re enucleanda diu- tſtius commoror,& de educatione Romanorum litteraria fuſius ediſſero.
nt Aggredienti vero mihi hanc tractationem commodum& neceſſarium e viſum eſt, totum temporis ſpatium, quo floruerunt res Romanæ, in duo 8 ſeparare intervalla. Nam ſicut facies reipublicæ ſubinde mutata eſt, ita etiam teducandi ratio aliter eſt inſtituta. Maximam vero mutationem ſubiere Ro- 6manorum inſtituta tam publica, quam privata; pPoſtquam populus Roma- unus arma victricia etiam extra Italiam protulit,& vidoriis ſuis viam ſibi baperuit ad arctiorem conſuetudinem& conjunctionem cum gente Græcorum. Hac enim conjunctione in interiorem litterarum Græcorum cognitionem admiſſus& ſenſu ſubtiliori omnis veræ elegautiæ& humanitatis in operibus artis litterisque liberalioribus affectus, ſicut in cæteris horridam vivendi rationem majorum, ita etiam in educatione puerili priſtinam viam reliquit. Ingens præſertim grammaticorum, rhetorum& philoſophorum agmen poſt hoc tempus Romam ſubinde venit; quorum ductu amplus litterarum, qui- bus diſcendis juventus exerceretur Romana, apertus eſt campus. Ex eo igitur tempore tota educandi ratio eſt immutata. Hinc limites antiquæ educationis in illis temporibus ponam,&, quantum per penuriam monu- mentorum ex illo ævo exſtantium licet, oſtendam, quomodo priſci Romani ab urbe condita usque ad finem belli Punici ſecundi inſtituerint in litteris liberos. Prima igitur diſputationis meæ pars verſabitur intra illud temporis ſpatium, quod ab incunabulis urbis usque ad devictum Hannibalem efflu- it,& quod DL. fere annorum ambitum complectitur.
47 43 PARS


