4 RA
adverſis animi legimus exempla, quam in faſtis reipublicæ Romanæ? Omnes igitur res, quæ ad ſtatum hujus tam ineluti populi plenius exponendum pertinent; omnis eorum vitæ cultus, tota conſiliorum ratio, omnia dicts factaque, quomodo ſe domi forisque geſſerint; omnia hæc cognitione no- ſtra ſunt digniſſima; nihilque tam parvum eſt in hoc illuſtri populo, quod a nobis obfervari non debeat,& quod non proſit ad ſalutaria vitæ præcepta inde haurienda.
Præcipue ſolers hiſtoriarum lector cauſſas indagabit, quibus cauſſis hæc celebris respublica ad tantum potentiæ gloriæque faſtigium eſt evecta. Quodſi has cauſſas inveſtigabit diligentius, gravem ſeveramque educandi rationem, quæ obſervabatur in juventute formanda, non minimum hujus magnitudinis Komanæ fontem eſſe reperiet. Et qui aliter fieri poteſt? Nonne juventus ſeminarium eſt reipublicæ?& nonne talis aliquando rei- publicæ ſtatus eſt futurus, quali modo juvenes olim in tenera ætate ſunt inſtituti, qualibusque imbuti moribus? Quam ſpem de lætis proſperisque re publicæ rebus concipere potes, ſi diſſoluti depravatique juventutis mores nil niſi triſte ominari te cogunt? Experientia omnium temporum docuit, tunc præcipiti ſemper res felices alicujus populi in pejus ruere cœpiſſe,
quando deperditorum lues morum etiam adoleſcentum invaſit animos; ſicut ia
e contrario pmœter durum vitæ cultum Komana respublica auſtero inprimis modo, quo liberos educabant, magnitudinem debet ſuam. Operæ igitur pretium eſt, attendere, quam viam Romani in educandis liberis ſint in- greſſi, ut id, quod imitatione eſt dignum, cujusque periculumetiam noſtris temporibus facere licet, ad imitandum nobis proponamus.
Ac mihi quidem annales populi Romani evolventi non eſt ignotum, Romanos magis laboraſſe, ut liberorum animos generoſis honeſtisque im- buant conſiiliis; quam ut eos ampla inſtruant cognitione litterarum. Nec me fugit, patrum curam diligentem, ut fiii ſcilicet fierent obedientes, probi& ſancti, plus contulifſfe ad robur invictum corporis animique ipſo- rum firmandum, atque ad imperii amplitudinem& felicitatem inde promo- vendam; quam ſi iis intimos& remotiſſimos omnium litterarum ſcientia- rumque aperuiſſent receſſus. Sed tamen negandum non eſt, eos hane curam, liberos etiam in litteris inſtituendi, nunquam plané neglexiſſe; ac licet Komani magis virtutibus, quam artibus liberalibus opes ſuas auxe- — ri,
—


