Ingenium(priſcorum Romanorum) nemo ſine corpore exercebat. Optumus quisque facere, quam dicere; ſua ab aliis benefacta laudari, quam ipſe aliorum narrare malebat.
SALLusST.
——
Nomani imperii fata viciſſitudinesque maximi eſſe momenti ſei- s tuque digniſſimas, nemo, arbitror, antiquarum hiſtoriarum peritus infitias ibit. Quis enim populus majores res geſſit?
Qua gens illuſtriora edidit facinora, quam populus Koma- nus? Quis regum in annalibus antiquis celebratorum imperii fines latius protendit, victoriisque ſuis majorem ſibi peperit gloriam, quam Romani armis ubique victricibus conſecuti ſunt? Quod unquam regnum vires Ro- manorum opesque æquavit, atque ad æquale potentiæ culmen adſcendit? Quæ respublica melius fuit legibus moribusque conſtituta, majoreque omnium virtutum floruit laude? Ubi tot eximia conſtantiæ, gravitatis, ſanctitatis, probitatis, frugalitatis, inconcuſſi metu atque invicti in 7,
A 2 ad.


