Druckschrift 
Commentarii critici in codices Bibliothecae academicae Gissensis Graecos et Latinos philologicos et medii aevi historicos ac geographicos : cum appendice critica variarum lectionum et quorundam carminum Latinorum medii aevi nunc primum e codicibus editorum / scripsit Frid. Guil. Otto
Entstehung
Seite
10
Einzelbild herunterladen

10

sunt foll. 24. 9799. 201 b. el 232236. Fuit hic codex quondam in bibliolheca viri reverendi Creigtoni, lum autem, ut videtur, in collectione Brockhusii, cujus no- men fol. 2 a. inscnptum est." Adria.n.

In hoc codice, qui 25 tractatus diversorum scriptorum continet, tria tantum scripta extant, quae ad nostram rem pertinent, quorum prius est lit. m. Invectiva Sallustii in Tullium, alterum lit. n. M. T. Ciceronis in Sallustium invectiva", tertium, de quo nunc tractaturi sumus, lit. u. fol. 152 209 a. Liber Vegctii dc re militari, qui continet quatuor libros partiales." [Ita titulus. Tum sequitur index contentorum et eadem inscriptio. Incip. prologus: Antiquis temporibus mos fuit bonarum artium studia etc. Explic. Quam vetus doctrina monstravcrit. Explicit fcliciter." Adrian.]

Est hic codex ex egregio aliquo codice descriptus, qui et verborum collocatione et singulis dictionibus multo melius nativum Vegetii exemplum mihi referre videtur, quam quod in vulgatis editionibus extat, quas norim. Quamquam mihi et Sclnvebeliana editione (Norimberg. 1767. 4} ad comparandum codicem utenti et Animadversiones. in Flav. Ve- getium de re militari ab viro docto F. 0. A. L. S. in Miscellaneis Observatt. in au- ctores veteres et recentiores Amstelaedam. Vol. VI. Tom. III. usque ad Vol. IX. T. III. e multorum codicum variis lectt. haustas inspicienti non contigit, ut codicum familiam investigarem, cui noster codex annumerandus esset. Quum autem vehementcr sit optan- dum, ut Romanorum quoque scriptoribus Rei militaris tandem aliquando ea lux critica affulgeat, quam mox Graecis ejusdem generis scriptoribus opera et studio Viri Doctis- simi Friderici Haasii Profess. philolog. Vratislav. affulsuram esse speramus, nos quoque aliquid ad haec studia incitanda ac promovenda conferre posse videmur, si integram varietatem lectionis codicis Giss. ad editionem Schwebelianam cnotatam in append. critica proferamus. Liber IV. et V. in hoc codice in unum sunt collati. Quare uno libro mi- nus esse videtur, quam in editionibus, in quibus IV liber a V est disjunctus. Quam rcm h. I. notandam ceusui, ne quis in nostro excmplo aliquid dccssc putaret.

III.

Codices libri Boethii de consolatione philosophiae

cum commentariis.

Q Anicii Manlii Torquati Severini Boethii de consolatione philoso-

phiae libri V cum commento. Cod. Giss. Nr. LXXXV. B. S. Ms. 256. 4.

Codex membranaceus saec. XV., inscriptionibus rubris, litteris inilialibus aut rubris aut caeruleis, aut vario colore distinctis, crebris vocum compendiis, lineis stilo ductis, notis inter lineas adscriptis, foll. 297, quorum 296 b. el 297 vacua sunt. Conli- nentur: a. fol. 1 230. An. Man. Torq. Severini Boethii De consolatione philoso- phiae libri V c. commenta. Incip. introd. Quinque libros philosophiae consolalionis insignis auclor boecius etc. Incip. op. fol. 4. Subscr.:

Qui me scribebat, Gregorius nomen habebat,

ln Gonutcttz natus, illic quoque et parenlalus

Lector mente pia pro eo dicat Ave Maria b. fol. 231277. Johannis Gersonis de consolalione theologiae. c. fol. 278296 a. a. Tractatus egregii doctoris Dom. Johann. Gerson. Cancell. Parisien. De gratia et