Tertiis index est Vocabulorum ct Latinorum et Germanicorum medii aevi, quae exempli causa e Glossariis et Vocabulariis vel aliunde a nobis allatae vel explicatae suni. in quo quae in DuFRJESNI Glossario med. et infim. latin. deessent, asterisco (*) notavi. [nterpositus est huic indici Index Git ammaticus , in quo continentur eae structurae verborum, de quibus in Appendicis Criticae Partc II., i. e. in Apparatu Critico variarum lectionum a uobis disputatum est. Et quod ejusmodi opus, quale nostrum cst, vix unquam ab omni parte perfectum fieri potest, mihi ipsi quoque multa confecto opere ut omissa occurrerunt, quae, ne plane pcrirent, in Addendis, quac vocantur, attuli, quae Indices sequuntur. Denique Conspectum totius operis operi ipsi praemisi.
Ilaec fere erant, quac de totius operis descriptione dicenda mihi esse videbantur, in quibus si quid vel non satis copiose, vel obscurius, vel denique perperam dictum erit, id non ignaviae cuidam meae ac negligcntiae tribuatur, peto, sed imbecillitati liumanac ac virium defectioni in tanta voluminis magnitudine, tanta multarum rcrum difficultate molestiaque saepe capienda et in maxima rerum varietate ex omni literarum genere petita, quae quam gravia sint cjusmodi operis auctori, non ignorabit is, qui in iisdem studiis versatur quique me Gissac non ea omnis generis librorum abundantia circumfusum esse audiat, qua maxi- mae exterarum terrarum bibliothccae cxcellunt. Accedit, quod hoc opus meum per occa- sionem magis ortum est et meorum studiorum causa, quam quod, quum primum codices nostros perlustrarem, id egissem, ut aliquando in publicum ederetur. Qui enim id facere iu animum inducerc potucram ego, qui, quum a prima adolescentia ad antiquitatis studia ine contulisscm, in colendis iis augendisque maximam partem actatis collocassem, cjus- modi sludia, quae ad bibliothecarum thesauros inveniendos, perlustrandos, disponendos et describendos pertinent, id quod bibliothecariorum, qui vocantur, munus proprium est, tantummodo leviter attigissem gustasscmque, quamquam me, quotiscunque ad ejusmodi locum delatus sum, magnam voluptatem percepisse fateor, sic, ut pcrlubcntcr ejusmodi munus accipercm, quo bibliothecae studiis utilitatem affcrre possem. Neque id in hoc opere cgi, ut id omnibus ex partibus sic perficercm, ut nemo quisquam unquam poslhac necesse haberet bibliothecam nostram adire, sed ut qui lios Vommentarios lcgcrcnt, primum omnium cognoscerent, quid a diligenti peiscrutatione bibliothecae nostrae, si quis literarum causa ea uti vellet, exspcctandum essct parteque codicum jam nunc frueretur. Postremo etiam bibliopolae aliquid concedendum erat, qui, quum jam ultra pactum opus productum esset, peiliumaniter a me petivit, ut, si quid esset, quod salva summa rei posset abesse, omitterem, ne nimia impensa facienda esset operis ejus, cujus quum, hac praesertim aetate, qua divina ista antiquitatis studia indigne iacent et magis magisque vulgaribus vitae artibus cedunt, cxiguus futuius essct emptorum numerus, vel si, id quod ego qui- dcm vehementer dubito, doctis non plane esset displiciturum.
Sed ut nc in hoc operc, quod multorum vires requirit, omnia solus administrasse vidcar, neve ingrati animi crimen subeani, non praetermittenda videtur memoria eoruni. quoruni opera in eo feliciter absolvendo usus sim. Ac ne quis se aut praeteiitum aut non satis laudatum queri possil, nomina eoriini ita commeniorabo, ut, quid singuli ad hoc opus contulerinf, quani brevissimc exponain. Atque quum in his quidem non postremum locum obtincat Vir Cl. Auriaxus ^ tamen merila ejus hoc loco silcntio praetermitteie placuit , non quin parva ea sint, sed quod initio praefationis tantum de iis dixei im. ut


