Druckschrift 
Commentarii critici in codices Bibliothecae academicae Gissensis Graecos et Latinos philologicos et medii aevi historicos ac geographicos : cum appendice critica variarum lectionum et quorundam carminum Latinorum medii aevi nunc primum e codicibus editorum / scripsit Frid. Guil. Otto
Entstehung
Seite
VII
Einzelbild herunterladen

- VII -

rum investigare studui. (y. Commenf. p. 98. XXI.). Sed quod in edendis illis carmi- nibus non tam id egi, ut omnibus numeris absoluta ea in publicum ederem, quam ut e tenebris in Iucem proferrem fontesque aperirem, e quibus alii haurirent, qui adhibitis nostris copiis integrum volumen poetarum latinorum medii aevi. ut olim Polycarp. Ley- teru$, conficere vellent, exlernarum bibliothccarum codicibus ad eam rem uti nolui, nisi ubi id propter locorum propinquitatem perfacile fuctu esset, ut in bibliotheca Darmstadina et Mar- Imrgensi, vel singularis quuedam exceptio danda fuit, ut in cod. Bruxellensi ei Lipsieusi, qua Hildeberli Cenomanensis carmen de Nummo continet, de qua re vide Comment. p. 99.

Restabat uuum, de quo hoc loco disputarem, nisi in Commentariii Criticis ipsis satis viderer defendisse, qua re factum esset, ut, quum initio nullos alios codices in hoc opere vel describere, vcl thesauros eorum quamvis maximos inferre ei constituissem, tamen migrata illa legc codicis Marburgensis Justini Hist. Phil. et Ciceroms Oratt. IV. in Catilinam descriptionem integrumque variarum lectionum apparatum ex eodem codice collectum et carmen Hildeberti de Nummo his Commenlariis interponerem, qua de re vide Comment. p. 5. seqq., p. 13. 6. et p. 99.

Indices Commentariorum Criticorum non, ut solet, in extremo opcre posui, sed initio, ut primo conspectu cognosceretur, quid in eo contineretur. Keci autem eo.s tripertitos, ut nihil plane deesset, quod in Commentariis nostris extaret.

Atque primus quidem index cst ScRlPTORUM , quorum opera in codicibus, quos de- scripsimus, continentur. Quo in indice conficiendo eam sumus rationem secuti, primum ut nullius scriptoris memoriam praetermittercmus, cujus in Comment. nostris facla esset mentio. quamvis per se ad nostram rem nihil pertineret, eorum autem scriptorum, quorum nomen investigari non potuit, et de argumento appellaremus et de inscriptione, si qua extabat, v. c. No/arialus Ars vel Ars Notariatus. Praeterea inscriptioncm fecimus Scriptorum f v. lit. S .j incertorum et Incertorum scriplorum (\. lit. /.) et Anonymorum f v. lit. A.J et Operum incertorum scriptorum fv. lit. O .j. Si quod opus scriptoris ab Adriano sine auctoris noniinc esset commemoratum, cuius nos nomen investigassemus, eo nomine attuli, quo Adrianus illud appellavit, noinine scriptoris in parenthesi incluso suoque etiam loco allato. v. c. Institutionum rythm. fragm. (Chalcidii Commentar. in Plalon. Tim.J v. p. 14. IV et V. fjit. b. fol. 83 b.), sic ut, quocunque loco quid quaesieris, nusquam quidquam frustra quacsieris. Ob hanc ipsam causam etiam inscriptiones collectiras, ut hoc utar, feci, quibus diversa genera operum uno loco comprehensa indicavi, v. c. Chronica (v. lit. C.) Histurici cet. singulaque enumeravi. Porro, id quod per omnes indices feci, numerum et literam codicis addidi, qua in Catal. Adrian. opus aliquod notatum esset, brevique nota critica auctori/a/em ejus criticam significavi, ut, si quis cito quid scire vellet, non opus ipsum evolvendum esset. Iis denique operibus, quae nondum edita viderentur, crucem (f) praefixi, ut commode cognosceretur, quac opera inedtta in Commentarii» descripta essent, iis autem operibus, quorum sola memoria in Commentariis extaret, non copiosior descriptio, asteriscum (*).

Alter index est Rerum et Nominum , in quo continentur res in Conunentariu tractatae et e codd. excerptae, et, id quod maxime in historicis operibus lit. nomina eorum. quorum res exponuntur, in quo pai iter atque in indice Scriptoi um quasi collectivas in- scnpltones feci, ut Episcopi res episcopi Wormatiensis, Moguntim cet. (v. lit. E.J.