verear, ne aliis nimis muita de eo praedicasse videar, milii ipsi parum. — Secundus autem ab illo est Vir Doctissimus Klein , Profess. Honorar., bibliothecae acad. Giss. prae- fectus secundarius, vir quum in ceteris literarum disciplinis, tum inprimis in historia literatis- simus. qui maxima humanitate comitateque non libris solum m remotissimis saepe locis bibliothecae nostrae latitantibus comportandis (V. Comment. p. 59. IV.) et e sua pro- inendis commodandisque, sed etiam eximia sua literarum scientia satis in me officiosus multum studiis meis profuit. — Is autem, cui tertiam in hoc opere dandam esse puto, est Vir Cl. Carol. Frid. Heumanm s , Profess. Philol. Marburg., praefectus bibliothecae secundarius, cujus profecto nescio utrum virtutes moresque, quibus excellit, magis suspi- ciam admirerque, au literas bonasque artes, quae in eo tantae sunt, ut in uno homine omnes conjunctae esse videantur. Tanta est enim ejus antiquitatis scientia, ut nihil sit, quod ille docere non possit, nihil, quod ille non statim sciat, quum plurima ignorare se simulet ac propter rationum diversitatem dubitet, quas acri magnoque judicio ab origine causisque primis repetit. Ad hoc vitae sanctitas summa, comitas par, sic, ut, quemad- modum Pliuius Minor in loco quodam Epistolarum de Euphrate philosopho loquitur, reve- reare occursum, non reformides, et, quum semel in amicitiam ejus insinuaveris, nihil sit, quod literarum causa non ab eo impetraveris. Quare, dum in Commentariis Crilicis conficiendis versor, non librorum solum copia rariorum et e bibliotheca academica Mar- burgensi et c sua promenda insigniter me adjuvit, sed etiam codicibus egregiis biblio- thecae Marburgensis, quos mira liberalitate et officiosissima facilitate Gissam mihi commo- davit, e quorum numero est codex ille Justini Hist. Phil. praestantissimus, frater geminus Gissensis, in quo simul continentur Ciceronis Oratt. IV. in Calil. et ipsae ex egregio .exemplo descriptae, de quibus codicis Marburgensis partibus vid. Comment. p. 3. seqq. et p. 18. 6., quae res quantum mihi utilitatis attulerit, quum satis exposuisse videar in Comment. 1. c., non opus videtur hic repetere. Ad haec autem studiorum meorum commoda accedit aliud, multo illud quidem gravius, quod non solum publice in Analeclis Catalogi Codicum bibl. acad. Marburg. honorificentissimis verbis studiorum meorum fecit mentionem, sed etiam crebro me per literas plenas humanitatis, officii, amoris ad vtudia illa persequenda incitavit tantumque mihi tribuit, ut, quum in codice quodam Marburg. mirum quoddam ac perquam memorabile carmen Hildeberti episcop. Cenoma- nensis, quod est de Nummo, invenisset, quod ipse e cod. Marbtirgensi descriptum edere constituisset, sermonibus quibusdam coram inter nos habitis. mihi in Commentariis meis certis quibusdam conditionibus edenduni concederet ac non suis solum libris ad eam rem ne- cessariis vehementer me adjuvaret, sed etiam Viro CL Helsingero , collegac suo, Professori Medicinae non suae solum artis, sed etiam antiquitatis studiorum, in his linguae Sanscritae et recentiorum peritissimo me commendaret, ut, si quid librorum ab eo pete- rom. mihi commodaret, quae mihi commendatio non vulgaris quantae utilitati fuerit, vide iu Comment. p. 103. Praeterea Vir Cl. Hermannus etiam doctrinae suae ubertate saepe hisce meis studiis succurrit. In eodem illo carmine Hildeberti edendo magnam partem Biierifl in se recepit Vir Cl. Malritils Hauptils , Prof. Philol. Lipsiens., quum anti- quarum literarum peritissimus, tum inprimis patrii sermonis antiquissimi, amicus meus veterrimu.s, condiscipulus olim meus in gymnasie, a quo quum literis petissem, ut mihi exeniplum illius carminis, quod in codice quodam bibliothecae Paulinae s. academicae Lip-
tt


