Druckschrift 
Commentarii critici in codices Bibliothecae academicae Gissensis Graecos et Latinos philologicos et medii aevi historicos ac geographicos : cum appendice critica variarum lectionum et quorundam carminum Latinorum medii aevi nunc primum e codicibus editorum / scripsit Frid. Guil. Otto
Entstehung
Seite
II
Einzelbild herunterladen

II

tissiniorum numero rodicum referta esset, quanto vel Vaticana Romana, vel Parisiensis, vel Vindobonensis, vel aliae clarissiinarum urbium, tamen, si non numerorum rationem ineas, sed praestantiae, multos codices habere, qui vel celcbratissimis maximarum urbium bibliothecis magno ornamento esse possent quorumque causa nostrani bibliothecam adire non minus dignum esset, quam urbium Europae nobilissimarum. Quo in numero quum nonnulli antiauioris aelatis codices sunt, ut Justim Historiartun Philipp. fcod. LXXIX.), Boetiiii de Consol. Philos. (cod. LXXXV.), Pauli Diaconi Hutoria Longobard. (coA. DCLXXXVIII), tum inprimis medii aevi, ut Robeuti Monachi Hisioriae expedil. Chrisiian. Hierosol. ^cod. CLVIII.), Ma BTINI Poloni Chronici (cod. CLX ), qui libri tam incorrupti tamque integri esse videntur, vix ut melius eorum exemplum in ullis terris extare crediderim. Quae quum ita essent, nulla re melius me de hominibus literatis mereri posse putavi, quam si, mecum reputans, quantae essent difficultates ac molestiae et impensae in utenda bibliotheca nostra academica non tam nostris hominibus, quam externis suscipiendae, illos quidem codices, quos supra commemoravimus, de quibus judi- care posse mihi videbar, praemissa descriptione extcrna e Calalogo Adrianeo cum supple- mentis repetita ita describerem, ut luculenter perspiceretur, quautum utilitatis e codicibus illis ad literas redundare posset, si quis recte eis uteretur, et partim exempla ex iis afferrem, partim integrum variarum lectionum apparatum et inedita nonnulla, ut docti atque eruditi viri, qui ubique sunt, haberent, unde codices nostros cognoscerent iisque partim uterentur ut suis.

Quo in negotio tractando quam viam sim ingressus, jam tempus esse videtur exponere. Ac primum quidem omnium, quum non ipsis nobis totam bibliothecam perscrutari liceret, Catalogum Adriancum in manus sumpsimus eoque duce confisi omnes codices, qui ad nostram rem pertinere videbantur, in adversariis nostris notavimus singulosque deinde domi per singulas paginas ita lustravimus, ut singula opera eorumque partes et particulas, quae in Catalogo essent notatae, diligenter denuo inspiceremus comparare- musque, et si quid in illo Catalogo vel non recte descriptum Qv. c. in describendo cod. LXXXII. fol. 83 b., de quo v. Comtnent. Crit. p. 14. IV et V. 2. lit. b.), vel praeter- missum videretur (V. c. in cod. DCLXXII. 5., de quo v, Comment. Crit. p. 22. X. 5.J, in chartas nostras conjiceremus, ut ne minimae quidem reliquiae eorum, quae nos in Commentariis nostris describenda suscepissemus, omitterentur. (Vid. v. c. Comment. p. 32. Addenda ad descriptionem Adrianeam cod. CLX.).

Singularem autem quandam operam collocavimus in constituendis iis, quae vel Adriano v. c. Comment. p. 29. seqq. ad cod. CLVIH.) , vel mihi ipsi nondum typis im- pressa videbantur (Vid. v. c. Comtnent. in eund. cod., quem modo commemoravimus, p. 30.), in quo, si quis existet, qui hoc illud, quod utrique nostrum ineditum visum sit, editum esse demonstret, is per me quidem gloriola ista sua fruatur licet, sed ita, ut literarum causa et ipse Iaeter eique gratuler, quum ego quidem me hominem esse fatear, qui neque ubique locorum sim, neque omnia sciam.

Praeterea et in constituendo seculo, quo singuli codices scripti cssent, et in investi- gandis locis, ubi olim fuissent, et in librariorum possessorumque pristinorum nominibus eruendis multum operae posui, non quo id agerem, ut historiam codicum conficerem, cujus fundamenta jacta suut in diario, quod inscribitur Journal fiir Deutschland 1791.