PRAEFATIO.
f ^uum libri manuscripti bibliothecae academicae Gissensis maximam partem angustis olim ac tenebricosis locis inclusi quasi ad aeternas tenebras damnati jacuissent, paucis vel noti, vel inspecti, vel perlustrati, nunc vcro e tenebris istis erepti et a Viro Cla- rissimo Adriano, praefecto illius bibliothecae primario, in ordinem adducti egregieque dispositi in amplis ac spatiosis et magnificis aedibus omnibus hominibus literatis ad in- spiciendum utendumque pateant, nihil sane doctis et eruditis viris atque adeo literis ipsis gratius accidere potuit, quam ut eidem viro clarissimo mandatum honorificentissimum daretur Calalogi omnium libroritm munuscriptornm bibliothecae academicae Gissensis conficiendi, praesertim quum illustrissima ac copiosissima bibliotheca Senkenbergiana, quae olim ab illa separata fuit, nunc cum ea sit conjuncta. Qua in re recte admi- nistranda cum quantis ei difficultatibus ac molestiis conflictandum fuerit, quanti labores sustinendi, quamquam nos quidem non fugit, tacere tamen praestat, quod ipse illa pluribus verbis persequi permodeste praetermisit. Unum hoc non praetermittendum videtur, tuntu eum assiduitate, diligentia, doctrina in obeundo illo munere esse versatum, quanta vix ab eo exspectatur, qui primus abditos illos thesauros in lucem revocavit et aditum ad eos pate- fecit Catalogo omnium codicum bibliothecae academicae Gissensis edito, quo jam duce cognosci licet, quanta copia librorum mauuscriptorutn in illa bibliotheca extet, quorum ante biennium vix vestigia extiterunt. Sed quod non numeros tantum ac nomina codi- cum tenere satis esse possit ei, qui studiorum causa iis uti velit, nisi simul sciat, quantum illis auctoritatis tribuendum sit, nobis, quuni Catalogum illum in manus sumpsis- senius ubertatemque rerum in eo tractatarum admirati essemus, maxima cupiditas nata est, codices illos, qui diu in tenebris jacuerant, penitus pernoscendi. Cujus rei facultas nobis data est singulari humanitate, comitate libcralitateque Viri Clarissimi Adriani, qui mihi codices philologicos i/uum antiquioris, tutn recentioris aetalis et medii aevi Insloricos ac geographicos lalinos, m quibu» Itmeraria Terrae Sanetae continenlur, el nonnuUos alios, qui cum antiquilate aUquam rationem habere videbantur, domi inSpicien- dos, conferendos, excerpendos petenti lubentissimo animo obsecutus doctrina etiam sua literaiumque scientia multum studia mea adjuvit. In illo autem codicuin perlustrandorum negotio quum aliquamdiu occupatus fuissem, non copia solum codicutn obstupui, scd etiam perspexisse mihi visus sum, nos, quamquam bibliotheca nostra non tanto praestan-
t


