Druckschrift 
Commentarii critici in codices Bibliothecae academicae Gissensis Graecos et Latinos philologicos et medii aevi historicos ac geographicos : cum appendice critica variarum lectionum et quorundam carminum Latinorum medii aevi nunc primum e codicibus editorum / scripsit Frid. Guil. Otto
Entstehung
Seite
III
Einzelbild herunterladen

p. 968973. et ibid. p. 643651. et in diario, cui nomen est Frankfurter Gel-Anz. 1741. n. 8892. et in A. Boehm Dissert. de libris quibusdam rarioribus Bibl. Giss. Gissae 1771. 4. et in Ayrmann Spec. libr. rarior. Blibl. Giss. Giss. 1733. 4. denique in diario, quod vocatur Hessisches Hebopfer theologischer und philologischer Anmerk. Gies- sen 1739. St. 19 et 20., sed ut familiae codicum, quae vocantur, id quod maxime ad rem nostram pertinet, non solum internis rationibus, sed etiam externis, i. e. historicis constituerentur, quo certius de nostrorum codicum ratione cum codicibus aliarum biblio- thecarum judicari posset. Quamquam enim interna codicum conditio, quae maximam partem ad orationis formam spectat, persaepe non minus certa argumenta contiuet, qui- bus codicum familiae cognoscantur, nequaquam tamen tam ccrta insunt in ea re veri indicia, quam in codicum historia ipsa, quod diversi codices, quos ex una familia ortos esse certissimis testimoniis comprobari potest (Vid. Comment. in Justini Hist. Philipp. Gissens. et Marburg. p. 39.^, saepe tamen inter se discrepant, quae discrepantia, si historiae testimonium extat, quo alter codex ex altero descriptus esse demonstrari possit, facile, quomodo orta sit, invenitur. Quamobrem, quoniam non ubique mihi contigit, ut certi quid in his rebus historica ratione constituere possem, vel omnia, vel graviora certe opera, quac in uno aliquo volumine manuscripto extarent, quamvis nihil ad nostram rem pertinerent, in externa codicum descriptione commemoravi, ut, si quis in aliarum biblio- thecarum uno alterove volumine eadem opera conjuncta inveniret, tanquam ansam ali- quam haberet, cujus ope, si luberet, ultra in perscrutando eo pergeret, quod ipse inchoassem, et, si prosperiore fortuna uteretur, opus a nobis inchoatum perficeret. Auge- batur autem difficultas illa familias codicum indagandi, quibus nostri codices essent adscribendi, eo, quod multi scriptores editi sunt, quorum exempla critica, ut fit in plu- rimis medii aevi scriptoribus, vel plane desunt, vel non satis pleno apparatu critico in- structa reperiuntur. Et tamen, si modo paululum lucis iu caligine ista ac tenebris iutermicaret, quidvis potius conatus sum, quam desisterem aliisque molestus esse malui, quos unius alteriusve scriptoris codices manuscriptos domi comparatos habere scirem, quam modestus, cujus meae immodestiae vide exemplum in Comment. p. 19. VII. In his autem, in quibus nihil effeci, laetabor, si quis alius felicior me erit ; quod ut fieri posset, eo dedi operam, quod non solum multoruin codicum integram lectionum diversi- tatem, sed etiam exempla variarum lecttonum omnium eorum codicum et in Commen- tariis Criticis ipsis et in Appendice Critica attuli, qui non prorsus contemiiendi viderentur, quo in numero est codex pessimus LXXXVII., de quo vid. Commenl. p. 13. 4.

Denique id egi, ut, si qui scriptores minus noti in codicibus nostris extarent, id quod saepe iu scriptoribus medii aevi fit, et libros indicarem, in quibus de vita ac scriptis eorum et de codicibus ageretur et codices commemorarem, quos in aliis biblio- tliecis extare legissem, et rara exempla edita. Quam ad rem prospere gerendam magno mihi adjumento fuisse Saxii Onomasticon Liiermrium , T heOD. G raessii librum, qui in- scribitur Lehrbuch einer allgemeinen Lilerdrgeschichte aller Id/ker (Literatur des Mit- telalters), F abrhii Bibliothecam latinam med/i aevi, CAVIJ librum de Scriptoribus Ecclesiasticis, F reiieri Directorium Chrouicorum, G uai.teri Chronicon Chronicorum, 1'olycarp. L evseri Historiam poetarum et pocmatum medii aeci, Ekdlichem Catalogum codd. plulol bibliothecae Caesareae luidobonensis cet., grato animo profiteor.