Druckschrift 
Rituale Romanum Pauli V. pontificis maximi jussu editum et a Benedicto XIV auctum et castigatum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Formulæ scribendæ, etc.

451

Denuntiationes vero, quæ post contra­ctum Matrimonium fient, ita scribantur:

Anno... die... mensis... qui fuit festus, etc. et sequenti, qui fuit Dominicus, etc. ejusdem mensis, ego N. Rector hujus Ecclesiæ S. N. inter Missarum solemnia, Denuntiationes habui Matrimonii, jam prævia opportuna dispensatione initi in­ter N. et N. die prima hujus mensis, nullum tamen canonicum impedimentum ab aliquo allatum est, quo minus hu­jusmodi Matrimonium ratum, ac firmum esse debeat.

Si autem denuntiationes omnes omit­tendæ sint, aut differendæ, ita scribantur:

Denuntiationibus omnibus omissis, vel dilatis, etc. ex facultate, etc. ego Rector N. etc. ut supra.

Ceterum, si alteri Presb. ab Ordinario, vel a Parocho ipso facultas facta sit conjun­gendi aliquos, id in libro proprii Parochi sic adnotetur ipsius Parochi manu:

N. Presbyter, vel Capellanus Ecclesiæ N. de licentia Reverendissimi Episcopi N. seu N. ejus Vicarii loci N. aut mea, quæ penes me exstat, N. filium N. et N. etc. in Matrimonium conjunxit, etc. ut supra. Et ego N. Parochus N. subscripsi, et testor, rem ita se habere.

Quod si ex denuntiationibus comper­tum sit, conjuges aliquo consanguini­tatis, aut affinitatis gradu conjunctos esse, et nihilominus ad contrahendum