Druckschrift 
Rituale Romanum Pauli V. pontificis maximi jussu editum et a Benedicto XIV auctum et castigatum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

450

Rituale Romanum.

servetur, et res tota exprimatur in ipso­met libro Matrimoniorum, hac ratione:

Denuntiationes ejus Matrimonii factæ sunt etiam a R. D. N. Parocho Ecclesiæ S. N. sub cujus cura dictus N. vel dicta N. habitat, ut ex ipsius Parochi scripto servato apud me apparet. Denuntiationum autem prima facta est die... secunda die... tertia die... inter Missæ Parochialis so­lemnia, nullumque impedimentum cano­nicum detectum est.

Si autem alteruter sit diversæ diocesis, testimonium Parochi affirmantis, denun­tiationes esse rite præstitas, nullius ro­boris censeatur, nisi ab Episcopo, vel ab ejus Vicario Generali illius dioecesis sub­scriptione et sigillo comprobatum, et ab Episcopo, seu ejus Vicario loci, ubi con­trahitur Matrimonium, recognitum sit, ab eoque licentia contrahendi fuerit obtenta. Ubi vero Ordinarii concessu( quod scripto constare debet) denuntiationes aliquæ differendæ, aut omittendæ inter­dum sint, ita notentur:

Anno Domini... die... mensis... Denun­tiationum una die festo rite facta, reliquis vero dilatis post Matrimonii celebratio­nem ex facultate scripto concessa a Re­verendiss. N. seu Vicario N. sub die... datis, etc. infrascripti tenoris, quam penes me servo cum aliis hujusmodi fa­cultatibus, nulloque prorsus impedimento allato, ego, etc. ut supra.