Druckschrift 
Rituale Romanum Pauli V. pontificis maximi jussu editum et a Benedicto XIV auctum et castigatum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Formulæ scribenda, etc. 449

Marium descriptio in una pagina, seu prima facie folii foeminarum vero in altera sejunctim notetur.

Si confirmatus non constet, an ex legitimo Matrimonio genitus sit, vel parentes ignorentur, servetur quod in libro Baptizatorum præscriptum est. Forma describendi Conjugatos in

tertio Libro.

NNO... die... mensis... Denuntiationi­

A bus præmissis tribus continuis diebus

festivis, quarum prima die... secunda die... tertia die... inter Missæ Parochialis solemnia habita est, nulloque legitimo impedimento detecto, ego N. Rector hujus Ecclesiæ Parochialis N. civitatis vel loci N. filium N. Parochiæ S. N. etN. filiam N. seu relictamque N.( si fuerit vidua) hujus, seu Parochiæ S. N. in Ec­clesia N. interrogavi, eorumque mutuo consensu habito, solemniter per verba de præsenti Matrimonio conjunxi, præ­sentibus testibus notis N. filio N. qui ha­bitat in Parochia S. N. et N. filio N. etc. et N.filio N. etc. postea eis ex ritu S. Ma­tris Ecclesiæ( si tamen nuptias benedixe­rit), in Missæ celebratione benedixi.

Si unus ex his, qui Matrimonium con­trahere voluerint, alterius Parochiæ fuerit, antequam admittatur, Parochus, in cujus Ecclesia Matrimonium celebrari de­bet, denuntiationum in ejus Parochia rite factarum fidem scriptam habeat, quæ as­