452
Rituale Romanum
fuerit cum ipsis Apostolica auctoritate dispensatum, adnotetur gradus consanguinitatis, vel affinitatis dispensatæ, et compendium decreti super ea relati, cum die, et anno, ac notarii de illo rogati nomine hoc modo:
Anno Domini... die... mensis... præmissis Denuntiationibus, ac comperto impedimento secundi, vel tertii, aut quarti gradus consanguinitatis vel affinitatis, seu alio quovis, etc. inter N. et N. etc. obtentoque per eos Apostolicæ Sedis mandato de dispensando, et cum eis per Reverendissimum Episcopum N. auctoritate dispensato sub die... anno... ut constat ex Actis Notarii officii prædicti Episcopi, eos Matrimonio conjunxi, etc. uf in prædicta formula.
Denuntiationes autem factæ in diversis Parochiis, sponsi videlicet et sponsæ, ab utroque Parocho in libro notari debent, etiam si Matrimonium non sequatur.
Forma describendi Statum animarum in
quarto Libro.
F
AMILIA quæque distincte in libro notetur, intervallo relicto ab unaquaque ad alteram subsequentem, in quo singillatim scribantur nomen, cognomen, ætas singulorum, qui ex familia sunt, vel tamquam advenæ in ea vivunt. Qui vero ad sacra Communionem admissi sunt, hoc signum C in margine e contra habeant.


