Druckschrift 
Rituale Romanum Pauli V. pontificis maximi jussu editum et a Benedicto XIV auctum et castigatum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Rituale Romanum.

Nec avértit fáciem suam a me:* et cum clamárem ad eum, exaudívit me.

Apud te laus mea in Ecclésia magna: vota mea reddam in conspectu timéntium

eum.

*

Edent páuperes, et saturabúntur, et laudábunt Dóminum, qui requírunt eum:* vivent corda eórum in sæculum sæculi. Reminiscéntur, et converténtur ad Dó­minum* univérsi fines terræ.

Et adorábunt in conspéctu ejus* uni­vérsæ famíliæ géntium.

Quóniam Dómini est regnum,* et ipse dominábitur géntium.

Manducavérunt, et adoravérunt omnes pingues terræ:* in conspectu ejus cadent omnes, qui descéndunt in terram.

Et ánima mea illi vivet:* et semen meum sérviet ipsi.

Annuntiábitur Dómino generátio ven­túra:* et annuntiábunt coeli justítiam ejus, pópulo, qui nascétur, quem fecit Dóminus. Glória Patri, etc.

Psalmus 3.

D OMINE, quid multiplicáti sunt qui trí­bulant me?* multi insúrgunt advér­

sum me.

Multi dicunt ánimæ meæ:* Non est salus ipsi in Deo ejus.

Tu autem, Dómine, suscéptor meus es,* glória mea, et exáltans caput meum. * et oce mea ad Dóminum clamávi; exaudivit me de monte sancto suo.