De exorcizandis obsessis, etc. 445 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
Non timébo míllia pópuli circumdántis me:* exúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa:* dentes peccatórum contrivísti.
Dómini est salus:* et super pópulum tuum benedíctio tua. Glória Patri, etc. Psalmus 10.
IN N Dómino confído; quómodo dícitis ánimæ meæ:* Tránsmigra in montem sicut passer?
Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagittas suas in pháretra,* ut sagittent in obscúro rectos corde.
Quóniam quæ perfecísti destruxérunt:* justus autem quid fecit?
Dóminus in templo sancto suo:* Dóminus in coelo sedes ejus.
Oculi ejus in páuperem respíciunt:* pálpebræ ejus intérrogant filios hóminum. Dóminus intérrogat justum, et impium: qui autem diligit iniquitátem, odit ánimam suam.
Pluet super peccatóres láqueos: ignis, et sulphur, et spíritus procellárum, pars cálicis eórum.
Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit:* æquitátem vidit vultus ejus. Glória Patri, etc.
*


