De exorcizandis obsessis, etc 443 Circumdedérunt me vituli multi:* tauri pingues obsedérunt me.
A peruérunt super me os suum, sicut leo rápiens et rúgiens.
Sicut aqua effusus sum,* et dispersa sunt ómnia ossa mea.
Factum est cor meum tamquam cera liquéscens* in médio ventris mei.
et
Aruit tamquam testa virtus mea, lingua mea adhæsit faucibus meis:* et in púlverem mortis deduxísti me.
Quóniam circumdedérunt me canes multi:* concilium malignántium obsédit me. Fodérunt manus meas et pedes meos:* dinumeravérunt ómnia ossa mea.
Ipsi vero consideravérunt, et inspexérunt me: * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxilium tuum a me:* ad defensiónem meam cónspice.
Erue a frámea, Deus, ánimam meam: * et de manu canis únicam meam.
Salva me ex ore leónis:* et a córni. bus unicórnium humilitátem meam.
Narrábo nomen tuum frátribus meis: in médio Ecclésiæ laudábo te.
*
Qui timétis Dóminum, laudáte eum: universum semen Jacob glorificáte eum.
Tímeat eum omne semen Israel:* quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis.


