De exorcizandis obsessis, etc
433
confiteámur,* quia Dóminus noster Jesus Christus Dei Fílius, Deus et homo est.
Deus est ex substántia Patris ante sæcula génitus,* et homo est ex substántia matris in sæculo natus.
Perféctus Deus, perféctus homo,* ex ánima rationáli, et humána carne subsistens.
Equális Patri secúndum divinitátem:* minor Patre secúndum humanitátem. Qui licet Deus sit, et homo,* duo tamen, sed unus est Christus.
non
Unus autem non conversióne divinitátis in carnem,* sed assumptióne humanitátis in Deum.
Unus omníno non confusióne substántiæ,* sed unitáte persónæ.
Nam sicut ánima rationális, et caro unus est homo:* ita Deus, et homo unus est Christus.
Qui passus est pro salúte nostra; descéndit ad inferos:* tértia die resurréxit a mórtuis.
Ascéndit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipoténtis;* inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos.
Ad cujus advéntum omnes hómines resúrgere habent cum corpóribus suis: et redditúri sunt de factis própriis ratiónem.
Et qui bona egérunt, ibunt in vitam ætérnam; qui vero mala, in ignem
ætérnum.


