432
Rituale Romanum.
Ita Dóminus Pater, Dóminus Filius,* Dóminus Spíritus sanctus.
Et tamen non tres Dómini,* sed unus est Dóminus.
Quia sicut singillátim unamquámque persónam Deum ac Dóminum confitéri Christiána veritáte compéllimur,* ita tres Deos aut Dóminos dícere, Catholica religióne prohibémur.
Pater a nullo est factus, nec creátus, nec génitus.
*
Filius a Patre solo est, non factus, nec creátus, sed génitus.
non
Spíritus sanctus a Patre et Filio, factus, nec creátus, nec génitus, sed procédens.
unus
Unus ergo Pater, non tres Patres, unus Fílius, non tres Fílii,* Spíritus sanctus, non tres Spíritus sancti.
Et in hac Trinitáte nihil prius aut postérius, nihil majus aut minus,* sed totæ tres persónæ coætérnæ sibi sunt, et coæquáles.
Ita ut per ómnia, sicut jam supra dictum est,* et únitas in Trinitáte, et Trínitas in unitáte veneránda sit.
* ita de
Qui vult ergo salvus esse, Trinitáte séntiat.
Sed necessárium est ad ætérnam salútem, ut incarnatiónem quoque Dómini nostri Jesu Christi fidéliter credat.
*
Est ergo fides recta, ut credámus et


