Druckschrift 
Rituale Romanum Pauli V. pontificis maximi jussu editum et a Benedicto XIV auctum et castigatum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Rituale Romanum.

Hæc est fides Cathólica:

quam nisi quisque fidéliter, firmitérque crediderit, salvus esse non póterit.

Glória Patri, etc.

434

Psalm. Qui hábitat, etc. 168. Psalmus 67.

E eum, XURGAT Deus, et dissipéntur inimíci

a fácie ejus.

Sicut déficit fumus, defíciant:* sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant pec­catóres a fácie Dei.

Et justi epuléntur, et exúltent in con­spéctu Dei* et delecténtur in lætítia.

Cantáte Deo, psalmum dícite nómini ejus:* iter fácite ei, qui ascéndit super occásum Dóminus nomen illi.

Exultáte in conspectu ejus:* turba­búntur a fácie ejus, patris orphanórum, et júdicis viduárum.

Deus in loco sancto suo:* Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo.

*

Qui edúcit vinctos in fortitúdine, similiter eos, qui exásperant, qui hábi­tant in sepúlchris.

Deus, cum egrederéris in conspectu pópuli tui,* cum pertransíres in desérto. Terra mota est, étenim cœli distilla­vérunt a fácie Dei Sínai,* a fácie Dei Israel.

Plúviam voluntáriam segregábis Deus hæreditati tuæ:* et infirmáta est, tu vero perfecísti eam.