De Sacramento Baptismi.
21
lis bombacium, seu quid simile habere, Oleo sacro, et Chrismate separatim perfusum, in quo pollex, cum opus est, ad inungendum immittatur.
Hæc vascula ita parata in loco proprio, honesto, ac mundo, sub clave, ac tuta custodia decenter asserventur, ne ab aliquo, nisi a Sacerdote, temere tangantur, aut eis sacrilege quisquam abuti possit. Parochus, quantum fieri potest, curet, ne per laicos, sed per se, vel per alium Sacerdotem, vel saltem per alium Ecclesiæ ministrum hæc Olea deferantur: caveat item, ne de iis quicquam ulli umquam tribuat cujusvis rei prætextu.
Sal, quod in os baptizandi immittendum est, sit benedictum sua peculiari benedictione, quæ infra præscribitur, neque utatur sale exorcizato ad benedicendam aquam, sitque prius bene confractum et attritum, siccum ac mundum: sal ita benedictum nemini tradatur, neque etiam iis qui benedicendum attulerint, reddatur, sed ad alios baptizandos servetur, aut in sacrarium abjiciatur.
Cum igitur Baptismi Sacramentum jam administrandum est, hæc in promptu esse debent:
Vascula sacri Olei Catechumenorum et Chrismatis. Vasculum cum sale benedicendo, vel jam, ut dictum est, benedicto.
Vasculum seu cochlear ex argento, vel alio metallo nitidum, ad aquam Baptismi fundendam super caput baptizandi, quod nulli præterea alii usui deserviat.
Pelvis, seu bacile ad excipiendam aquam ex capite defluentem, nisi statim in sacrarium defluat. Gossipium, alio nomine bombacium, seu quid simile, ab abstergenda loca sacris Oleis inuncta.
Stolæ duæ, ubi commode haberi possunt, una violacea et altera alba( ut infra notatur) mutanda, sin minus, una saltem adhibeatur.
Medulla panis, qua inuncti Sacerdotis digiti, cum manus lavat, abstergantur; et vas pro manuum lotione post Baptismum, quod huic tantum usui deservire debet.
Alba vestis in modum pallioli, seu linteolum candidum, infantis capiti imponendum.
Cereus, seu candela cerea, baptizate ardens tradenda.


