20
Rituale Romanum.
Ac licet urgente necessitate, ubique baptizare nihil impediat, tamen proprius Baptismi administrandi locus est Ecclesia, in qua sit Fons Baptisma. lis, vel certe Baptisterium prope Ecclesiam.
Itaque necessitate excepta, in privatis locis nemo baptizari debet, nisi forte sint regum, aut magnorum principum filii, id ipsis ita deposcentibus, dummodo id fiat in eorum Capellis seu Oratoriis, et in aqua Baptismali de more benedicta.
Baptisterium sit decenti loco et forma, materiaque solida, et quæ aquam bene contineat, decenter ornatum, et cancellis circumseptum, sera et clave munitum, atque ita obseratum, ut pulvis, vel aliæ sordes intro non penetrent, in eoque, ubi commode fieri potest, depingatur imago sancti Joannis Christum baptizantis.
DE SACRIS OLEIS, ET ALIIS REQUISITIS.
SACRI ACRUM Chrisma, et sanctum Oleum, quod et Catechumenorum dicitur, quorum usus est in Baptismo, eodem anno sint ab Episcopo de more benedicta Feria V. in Coena Domini.
Curet Parochus, ut ea suo tempore quamprimum habeat, et tunc vetera in Ecclesia comburat.
Veteribus Oleis, nisi necessitas cogat, ultra annum non utatur; ac si deficere videantur, et Chrisma, aut Oleum benedictum haberi non possit, aliud Oleum de olivis non benedictum adjiciatur, sed in minori quantitate.
Chrisma, et Oleum sacrum sint in suis vasculis argenteis, aut saltem stanneis bene obturatis: quæ vascula sint inter se distincta, et propriam unumquodque inscriptionem habeat majusculis litteris incisam; ne quis error committatur.
Ad usum vero quotidianum minora habeantur vascula ex argento, si fieri potest, aut stanno, sive separata, sive etiam conjuncta: apte tamen distincta, et bene cooperta, et cum suis inscriptionibus, ut supra, ne Parochus aberret, et unum pro altero sumat, quod cavere debet diligenter.
In ea igitur ex majoribus vasculis Chrismatis et Olei, quod sufficiat, infundatur, atque ut effusionis periculum caveatur, commodum erit, in his vascu


