Druckschrift 
Rituale Romanum Pauli V. pontificis maximi jussu editum et a Benedicto XIV auctum et castigatum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De Sacramento Baptismi. 19

DE PATRINIS.

PA AROCHUS, antequam ad baptizandum accedat, ab iis, ad quos spectat, exquirat diligenter, quem, vel quos Susceptores seu Patrinos elegerint, qui infantem de sacro Fonte suscipiant, ne plures quam liceat, aut indignos, aut ineptos admittat.

Patrinus unus tantum, sive vir, sive mulier, vel ad summum unus et una adhibeantur, ex Decreto Concilii Tridentini; sed simul non admittantur duo viri, aut duæ mulieres, neque baptizandi pater,

aut mater.

Hos autem Patrinos saltem in ætate pubertatis, ac Sacramento Confirmationis consignatos esse ma­xime convenit.

Sciant præterea Parochi, ad hoc munus non esse admittendos infideles, aut hæreticos, non publice excommunicatos, aut interdictos, non publice cri­minosos, aut infames, nec præterea qui sana mente non sunt, neque qui ignorant rudimenta Fidei. Hæc enim Patrini spirituales filios suos, quos de Baptismi fonte susceperint, ubi opus fuerit, opportune docere

tenentur.

Præterea ad hoc etiam admitti non debent Mo­nachi, vel Sanctimoniales, neque alii cujusvis Or­dinis Regulares a sæculo segregati.

DE TEMPORE ET LOCO ADMINISTRANDI BAPTISMUM.

UAMVIS Baptismus quovis tempore, etiam inter­dicti, et cessationis a Divinis, præsertim si ur­geat necessitas, conferri possit, tamen duo potis­simum ex antiquissimo Ecclesiæ ritu sacri sunt dies, in quibus solemni cæremonia hoc Sacramentum ad­ministrari maxime convenit: nempe Sabbatum San­ctum Paschæ, et Sabbatum Pentecostes, quibus diebus Baptismalis Fontis aqua rite consecratur. Quem ritum, quatenus fieri commode potest, in adultis baptizandis, nisi vitæ periculum immineat, retineri decet, aut certe non omnino prætermitti, præcipue in Metropolitanis, aut Cathedralibus Ec­clesiis.