18
Rituale Romanum.
tus vixerit, erit sub conditione baptizandus eo modo, quo supra dictum est: Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, etc. Si vero ita baptizatus, deinde mortuus prodierit ex utero, debet in loco sacro sepeliri.
Si mater prægnans mortua fuerit, foetus quamprimum caute extrahatur, ac, si vivus fuerit, baptizetur: si fuerit mortuus, et baptizari non potuerit, in loco sacro sepeliri non debet.
Infantes expositi et inventi, si, re diligenter investigata, de eorum Baptismo non constet, sub conditione baptizentur.
In monstris vero baptizandis, si casus eveniat, magna cautio adhibenda est: de quo, si opus fuerit, Ordinarius loci, vel alii periti consulantur, nisi mortis periculum immineat.
Monstrum, quod humanam speciem non præ se ferat, baptizari non debet; de quo si dubium fuerit, baptizetur sub hac conditione, Si tu es homo, eyo te baptizo, etc.
Illud vero, de quo dubium est, unane, aut plures sint personæ, non baptizetur, donec id discernatur: discerni autem potest, si habeat unum vel plura capita, unum vel plura pectora; tunc enim totidem erunt corda et animæ, hominesque distincti, et eo casu singuli seorsum sunt baptizandi, unicuique dicendo: Ego te baptizo, etc. Si vero periculum mortis immineat, tempusque non suppetat, ut singuli separatim baptizentur, poterit minister singulorum capitibus aquam infundens omnes simul baptizare, dicendo: Ego vos baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quam tamen formam in iis solum, et in aliis similibus mortis periculis ad plures simul baptizandos, et ubi tempus non patitur, ut singuli separatim baptizentur, alias numquam licet adhibere.
Quando vero non est certum, in monstro esse duas personas, quia duo capita et duo pectora non habet distincta; tunc debet primum unus absolute baptizari, et postea alter sub conditione, hoc modo: Si non es baptizatus, ego te baplizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.


