Druckschrift 
Rituale Romanum Pauli V. pontificis maximi jussu editum et a Benedicto XIV auctum et castigatum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

DE SACRAMENTO

BAPTISMI

RITE ADMINISTRANDO.

ACRUM Baptisma, christiane Religionis et æternæ S vitæ inter nove Sacra­menta a Christo instituta, primum tenet locum. cunctis ad salutem necessarium esse, ipsa Veritas testatur illis verbis: Nisi quis rena'us fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non polest introire in re­gnum Dei( Jo. 3.). Itaque summa ad illud opportune, riteque administrandum ac suscipiendum diligentia adhibenda est.

Cum autem ad hoc Sacramentum conferendum alia sint de jure divino absolute necessaria, ut materia, forma, minister, alia ad illius solemni­tatem pertineant, ut Ritus, ac Caremoniæ, quas ex Apostolica et antiquissima traditione acceptas et approbatas, nisi necessitatis causa, omittere non licet; de iis aliqua præmonenda sunt, ut sacrum hoc ministerium rite et sancte peragatur.

DE MATERIA BAPTISMI.

c primum intelligat Parochus, cum hujus Sacra­A menti materia sit aqua vera ac naturalis, nullum alium liquorem ad id adhiberi posse.

Aqua vero solemnis Baptismi sit eo anno benedicta in Sabbato Sancto Paschatis, vel Sabbato Penteco­stes, quæ in fonte mundo nitida et pura diligenter conservetur, et hæc, quando nova benedicenda est, in Ecclesiæ, vel potius Baptisterii sacrarium effun­datur.

Si aqua benedicta tam imminuta sit, ut minus sufficere videatur, alia non benedicta admisceri potest, in minori tamen quantitate.