Druckschrift 
Rituale Romanum Pauli V. pontificis maximi jussu editum et a Benedicto XIV auctum et castigatum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

MES

16

Rituale Romanum.

Si vero corrupta fuerit, aut effluxerit, aut quovis modo defecerit, Parochus in fontem bene munda­tum ac nitidum, recentem aquam infundat, eam­que benedicat ex formula, quæ infra præscribitur. Sed si aqua conglaciata sit, curetur, ut lique­fiat: sin autem ex parte congelata sit, aut nimium frigida, poterit parum aquæ naturalis non bene­dictæ calefacere, et admiscere aquæ baptismali in vasculo ad id parato, et ea tepefacta ad bapti­zandum uti, ne noceat infantulo.,

DE FORMA BAPTISMI.

UONIAM Baptismi forma his verbis expressa: Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, omnino necessaria est, ideo eam nullo modo licet mutare, sed eadem verba uno et eodem tempore quo fit ablutio pronuntianda sunt.

Latinus Presbyter latina forma semper utatur. Cum Baptismum iterare nullo modo liceat, si quis sub conditione( de quo infra) sit baptizandus: ea conditio explicanda est hoc modo: Si non es bapti­zatus, ego te baptizo in nomine Patris, etc. Hac tamen conditionali forma non passim aut leviter uti licet, sed prudenter: et ubi re diligenter per­vestigata, probabilis subest dubitatio, infantem non fuisse baptizatum.

Baptismus licet fieri possit aut per infusionem aquæ, aut per immersionem, aut per aspersionem; primus tamen, vel secundus modus, qui magis sunt in usu, pro Ecclesiarum consuetudine retineantur; ita ut trina ablutione caput baptizandi perfundatur, vel immergatur in modum Crucis uno et eodem tempore, quo verba proferuntur, et idem sit aquam adhibens et verba pronuntians.

Ubi vero Baptismus fit per infusionem aquæ, ca­vendum est, ne aqua ex infantis capite in fontem, sed in sacrarium Baptisterii prope ipsum fontem exstructum defluat, aut in aliquo vase ad hune usum parato recepta, in ipsius Baptisterii, vel in Ecclesiæ sacrarium effundatur.