14
Rituale Romanum.
Ceterum illorum tantum Sacramentorum, quorum administratio ad Parochos pertinet, Ritus hoc opere præscribuntur, cujusmodi sunt Baptismus, Pœnitentia, Eucharistia, Extrema unctio, et Matrimonium. Reliqua vero duo Sacramenta Confirmationis, et Ordinis, cum propria sint Episcoporum, Ritus suos habent in Pontificali præscriptos. Et ea, quæ de iis, atque aliis Sacramentis scire, servare, et docere Parochi debent, cum ex aliis libris, tum præcipue ex Catechismo Romano sumi possunt. Siquidem hic de iis fere tantum agere instituti operis ratio postulat, quæ ad ipsorum quinque Sacramentorum ritus pertinent.
Postremo quisquis Sacramenta administrare tenetur, habeat libros necessarios ad officium suum pertinentes, eosque præsertim, in quibus parochialium functionum notae ad futuram rei memoriam describuntur, ut ad finem hujus Ritualis habetur.


