De Sacramentorum administ. 13 ficationes, ut Concilium Tridentinum præcepit, ex SS. Patrum et Catechismi Romani doctrina, commode fieri potest, diligenter explicabit. ubi
Dum Sacramentum aliquod ministrat, singula verba, quæ ad illius formam et ministerium pertinent, attente, distincte, et pie, atque clara voce pronuntiabit. Similiter et alias Orationes, et preces devote ac religiose dicet: nec memoriæ, quæ plerumque labitur, facile confidet, sed omnia recitabit ex libro. Reliquas præterea Ceremonias ac Ritus, ita decenter, gravique actione peraget, ut adstantes ad cœlestium rerum cogitationem erigat, et attentos reddat.
Ad ministrandum procedens, rei quam tractatu. rus est, intentus sit; nec de iis, quæ ad ipsam non pertinent, quidquam cum alio colloquatur: in ipsaque administratione actualem attentionem habere studeat, vel saltem virtualem, cum intentione faciendi, quod in eo facit Ecclesia.
Illud porro diligenter caveat, ne in Sacramentorum administratione aliquid quavis de causa vel occasione, directe vel indirecte exigat, aut petat; sed ea gratis ministret, et ab omni simoniæ, atque avaritiæ suspicione, nedum crimine, longissime absit. Si quid vero nomine eleemosynæ, aut devotionis studio, peracto jam Sacramento, sponte a Fidelibus offeratur, id licite pro consuetudine locorum accipere poterit, nisi aliter Episcopo videatur.
Fidelibus alienæ parochiæ Sacramenta non ministrabit, nisi necessitatis causa, vel de licentia Parochi, seu Ordinarii.
Omnes autem, qui Sacramenta suscipiunt, loco et tempore opportuno monebit, ut remoto inani colloquio, et habitu, actuque indecenti, pie ac devote Sacramentis intersint, et ea qua par est reverentia suscipiant.
Librum hunc Ritualem( ubi opus fuerit) semper, cum ministrabit, secum habebit, Ritusque et Cæremonias in eo præscriptas diligenter servabit.


