12
Rituale Romanum.
tractare, atque omni temporis momento ad tam sanctæ administrationis officium paratum esse oportere.
Quamobrem illud perpetuo curabit, ut integre, caste, pieque vitam agat; nam etsi Sacramenta ab impuris coinquinari non possint, neque a pravis Ministris eorum effectus impediri: impure tamen et indigne ea ministrantes, in æternæ mortis reatum incurrunt. Sacerdos ergo, si fuerit peccati mortalis sibi conscius( quod absit), ad Sacramentorum administrationem non audeat accedere, nisi prius corde pœniteat: sed si habeat copiam Confessarii, et temporis, locique ratio ferat, convenit confiteri.
Quacumque diei, ac noctis hora ad Sacramenta ministranda vocabitur, nullam officio suo præstando ( præsertim si necessitas urgeat) moram interponat. Ac propterea populum sæpe, prout sese offert occasio, præmonebit, ut cum sacro ministerio opus fuerit, se quamprimum advocet, nulla temporis, aut cujuscumque incommodi habita ratione.
Ipse vero antequam ad hujusmodi administrationem accedat, paululum, si opportunitas dabitur, orationi, et sacræ rei, quam acturus est. meditationi vacabit: atque ordinem ministrandi, et cæremonias pro temporis spatio prævidebit.
In omni Sacramentorum administratione superpelliceo sit indutus, et desuper stola ejus coloris, quem Sacramenti ritus exposcit, nisi in Sacramento Paenitentiæ ministrando occasio, vel consuetudo, vel locus interdum aliter suadeat.
Adhibebit quoque unum saltem, si habeat, vel plures Clericos, prout loci, et Sacramenti ratio postulabit, decenti habitu, et superpelliceo pariter indutos.
Curabit etiam, ut sacra supellex, vestes, ornamenta, linteamina, et vasa ministerii integra, nitidaque sint et munda.
In Sacramentorum administratione eorum virtutem, usum ac utilitatem, et cæremoniarum signi


