RITUALE
ROMANUM.
DE IIS
QUE IN ADMINISTRATIONE SACRAMENTORUM
GENERALITER SERVANDA SUNT.
Urea, quæ ex antiquis catholicæ Ecclesiæ institutis, et sacrorum Canonum, Summorumque Pontificum Decretis, de Sacramentorum Ritibus ac Cæremoniis hoc libro præscribuntur, qua par est diligentia ac religione custodiantur, et ubique fideli- ter observentur; illud ante omnia scire, et observare convenit, quod Sacrosancta Tridentina Synodus sess.7. can. 13. de iis Ritibus decrevit in hæc verba: Si quis dixerit, receptos et approbatos Ecclesiae catholica ritus in solemni Sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine. peccato a Ministris pro libito omilti, aut in novos alios per quemcumque Ecclesiarum Pastorem mutari posse; anathema sit.
Cum igitur in Ecclesia Dei nihil sanctius, aut utilius, nihilque excellentius, aut magis divinum habeatur, quam Sacramenta ad humani generis salutem a Christo Domino instituta, Parochus, vel quivis alius Sacerdos, ad quem eorum administratio pertinet, meminisse in primis debet, se sancta


