Druckschrift 
Rituale Romanum Pauli V. pontificis maximi jussu editum et a Benedicto XIV auctum et castigatum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

gilando intendere, ut opportunis in dies magis rationibus provideatur, quo, sicut admonet Apostolus, omnia in ea honeste, et secundum ordinem fiant, præcipue vero quæ pertinent ad Ecclesiæ Dei Sacramentorum administratio­nem, in qua religiose observari Apostolicis traditionibus, et SS. Patrum Decretis constitutos Ritus et Cæremonias pro nostri officii debito curare omnino tenemur. Quam­obrem fel. rec. Pius Papa V. Prædecessor noster, hujus nostri tunc sui officii memor, ad restituendam sacrorum Rituum observationem in sacrosancto Missæ Sacrificio divinoque Officio, et simul ut Catholica Ecclesia in Fidei unitate, ac sub uno visibili capite B. Petri successore Romano Pontifice congregata, unum psallendi et orandi ordinem, quantum cum Domino poterit, teneret, Brevia­rium primum, et deinde Missale Romanum, multo studio et diligentia elaborata pastorali providentia edenda cen­suit. Cujus vestigia eodem sapientiæ spiritu secutus si­milis memoriæ Clemens Papa VIII. etiam Prædecessor noster, non solum Episcopis, et inferioribus Ecclesiæ Prælatis accurate restitutum Pontificale dedit, sed etiam complures alias in Cathedralibus et inferioribus Ecclesiis cæremonias promulgato Cæremoniali ordinavit. Ilis ita constitutis, restabat, ut uno etiam volumine comprehensi sacri et sinceri Catholicæ Ecclesiæ Ritus, qui in Sacra­mentorum administratione, aliisque ecclesiasticis fun­ctionibus servari debent, ab iis, qui curam animarum gerunt, Apostolicæ Sedis auctoritate prodirent, ad cujus voluminis præscriptum, in tanta Ritualium multitudine, sua illi ministeria tamquam ad publicam et obsignatam normam peragerent, unoque ac fideli ductu inoffenso pede ambularent cum consensu. Quod quidem jampridem agitatum negotium, postquam Generalium Conciliorum græce latineque divina gratia editorum opus morari desi­vit, sollicite urgere nostri muneris esse existimavimus. Ut autem recte, et ordine, ut par erat, res ageretur, nonnullis ex venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Car­dinalibus, pietate, doctrina et prudentia præstantibus, eam demandavimus, qui cum consilio eruditorum viro­rum, variisque præsertim antiquis et quæ circumferun­tur, Ritualibus consultis, eoque in primis, quod vir singulari pietatis zelo, et doctrina bonæ memoriæ Julius Antonius S. R. E. Cardinalis S. Severinæ nuncupatus, longo studio, multaque industria et labore plenissimum composuerat, rebusque omnibus mature consideratis, de­mum divina aspirante clementia, quanta oportuit bre­vitate, Rituale confecerunt. In quo cum receptos et ap­probatos Catholicæ Ecclesiæ Ritus suo ordine digestos conspexerimus, illud sub nomine Ritualis Romani merito edendum publico Ecclesiæ Dei bono judicavimus. Qua­propter hortamur in Domino venerabiles Fratres Patriar­chas, Archiepiscopos, et Episcopos, et dilectos Filios eorum Vicarios, necnon Abbates, Parochos universos,