BENEDICTI XIV.
APOSTOLICE LITTERÆ
In forma Brevis de nova Ritualis, Ceremonialis Episcoporum necnon et Romani Pontificalis editione, ex quibus selegimus quæ Rituale tantummodo spectant.
9
BENEDICTUS PAPA XIV.
Ad perpetuam rei memoriam.
0
UAM ardenti studio, incredibili sollicitudine, assidua cura, et indefesso, diuturnoque labore, adhibitis etia, accitisque undequaque viris in sacra doctrina, disciplinaque ecclesiastica versatis, æque ac de rerum Liturgicarum peritia peritissimis, sedulam operam navaverint, atque contenderint Prædecessores nostri Romani Pontifices, ut Rituale Romanum, Cæremoniale venerabilium Fratrum Episcoporum, et Pontificale Romanum, sive emendatis erroribus, sive correctis inordinationibus, sive ablatis inutilibus, sive restitutis necessariis, ad eam tandem formam, normamque, juxta quam de præsenti usui sunt, maximo cum omnium virorum ecclesiasticorum commodo et utilitate redigerentur: præstat in primis intelligere ex ipsis præsertim Apostolicis in simili forma Brevis litteris eorumdem Prædecessorum nostrorum, qui post S. Pium Papam V. felicis recordationis, Clemens VIII. Innocentius X. Paulus V. Urbanus VIII. et Benedictus XIII. ad gravissimum, dignissimumque hujusmodi opus omnibus numeris absolvendum sese pro viribus addixerunt.
Tenores autem memoratarum litterarum sunt, qui sequuntur. Ac primum quidem pro Rituali Romano.
PAULUS PAPA V.
Ad perpetuam rei memoriam.
POSTOLICE Sedi per abundantiam divinæ gratiæ, nullis suffragantibus meritis, præpositi, nostræ sollicitudinis esse intelligimus, super universam Domum Dei ita invi


