nbique locorum existentes, et alios, ad quos spectat, ut in posterum tamquam Ecclesiæ Romanæ filii, ejusdem Ecclesiæ omnium matris et magistræ auctoritate' constituto Rituali in sacris functionibus utantur, et in re tanti momenti, quæ catholica Ecclesia, et ab ea probatus usus antiquitatis statuit, inviolate observent.
Datum Romæ apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris, die 17 Junii MDCXIV. Pontificatus nostri
anno X.
S. Cobellutius.
Quae vero pro Ceremoniali Episcoporum referuntur Bulla Clementis VIII. incip. Cum novissime, Innocentii X. Etsi alias, Benedicti XIII. Licet alias; item quæ pro Pontificali Romano Clemens VIII. Bulla incip. Ex quo Ecclesia, atque Urbanus VIII. Quamvis alias, statuere, in brevitatis gratia hic omittantur.
Sequitur Balla: Quoniam autem pro paterna charitate vehementer cupientes, ut Christi Fidelibus in articulo mortis constitutis, quoad fieri posset, universis Apostolica Benedictio nostro nomine impertiretur, et Plenaria omnium suorum peccatorum Indulgentia elargiretur, per alias nostras sub plumbo litteras anno Incarn. Dom. MDCCXLVII. Nonis Aprilis, Pontificatus nostri anno VII.
datas omnibus Ecclesiarum Antistitibus hujusmodi facultatem sub certis modo et forma expressam tribuimus atque insimul Formulam Benedictionis, et Indulgentia hujusmodi dandæ præscripsimus, quemadmodum Encyclicam etiam nostram Epistolam die xix. mensis Martii anno MDCCXLIV. ad dilectos Filios Generales Ordinum Regularium, quibus a S. Sede indulta, vel indulgenda erat facultas Pontificiam Benedictionem effundendi super po pulum statis diebus, scripseramus super modo et ritu, quibus prædicta Benedictio danda est.
Præterea ad nonnullas lites et controversias exortas e medio tollendas, itidem per alias nostras in simili forma brevis litteras confirmaveramus Leges et Instituta Cæremonialia jussu nostro edita pro Provinciarum Præsidibus, Gubernatoribus, Prælatis et Apostolicis Vicelegatis, quæ sunt tenoris sequentis.
Bulla Benedicti XIV. incip. Quod Apostolus, pro Caremoniali Episcoporum hic omittitur.
Insuper Formulam itidem Benedictionis, et Traditionis Pallii, ac jurisjurandi a Procuratoribus absentium Archiepiscoporum, antequam a dilecto Filio nostro S. R. E. Cardinali Diacono idem pallium accipiant, ipsorum Archiepiscoporum nomine præstandi per nostram Constitutionem die xII. mensis Augusti anno MDCCXLVIII. sub plumbo expeditam statuimus.
Rituale,
2


