Druckschrift 
Ansa spiritualis pastoris animarum fidelis, in qua ad manum habent sacerdotes tum quae in privata devotione, tum quae in missae celebratione, sacramentorum administratione, nec non in annuis exercitiis spiritualibus et quorundam aliorum sui muneris officiorum exsecutione usui esse possunt / collecta ab J. Adamo Hergenroether ..., aucta et emendata edita a P. Augustino Kaiser.
Entstehung
Einzelbild herunterladen

350

Professio Fidei Catholicae.

firmationem et Ordinem sine sacrilegio reiterari non posse.

Receptos quoque et approbatos Ecclesiae Catholicae ritus in supradictorum omnium Sa­cramentorum solemni administratione recipio et admitto. food milotROTA

Omnia et singula, quae de peccato originali et de justificatione in sacrosancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio. aspilote

Profiteor pariter, in Missa offerri Deo verum, proprium et propitiatorium Sacrificium pro vivis et defunctis; atque in sanctissimo Eucharistiae Sacramento esse vere, realiter et substantialiter Corpus et Sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in Corpus et totius substantiae vini in San­guinem, quam conversionem Catholica Ecele­sia Transsubstantiationem appellat. Fateor etiam, sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque Secramentum sumi.

Constanter teneo, purgatorium esse, animas­que ibi detentas fidelium suffragiis juvari: similiter et Sanctos una cum Christo regnantes