Druckschrift 
Ansa spiritualis pastoris animarum fidelis, in qua ad manum habent sacerdotes tum quae in privata devotione, tum quae in missae celebratione, sacramentorum administratione, nec non in annuis exercitiis spiritualibus et quorundam aliorum sui muneris officiorum exsecutione usui esse possunt / collecta ab J. Adamo Hergenroether ..., aucta et emendata edita a P. Augustino Kaiser.
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Professio Fidei Catholicae.

349

regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filio­que procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam: Confiteor unum Bap­tisma in remissionem peccatorum: Et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen. stoob to ebonza

Apostolicas et Ecclesiasticas traditiones, reliquasque ejusdem Ecclesiae observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector. Item sacram Scripturam juxta eum sensum, quem tenevit et tenet sancta Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpre­tatione sacrarum scripturarum admitto: nec eam unquam nisi juxta unanimem consensum Patrum accipiam et interpretabor.

als Profiteor quoque, septem esse vere et pro­prie Sacramenta novae Legis a Jesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem hu­mani generis, licet non omnia singulis, ne­cessaria, scilicet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam, Un­ctionem, Ordinem et Matrimonium; illaque gratiam conferre: et ex his Baptismum, Con­